Plinius Maior, Naturalis Historia
Latet plerosque magna cæli adsectatione conpertum principibus doctrinæ viris, superiorum trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant, sed maxime Iovis medio loco siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum egerat, ideoque dictum lovem fulmina iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere cælestis ignis exspuitur præscita secum adferens, ne abdicata quidem sui parte in divinis cessante operibus. idque maxime turbato fit aëre, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia turbatur quodam ceu gravidi sideris partu.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
