Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 18, cap. 20

<3> Aratione per traversum iterata occatio sequitur , ubi res poscit, crate vel rastro, et sato semine iteratur hæc quoque, ubi consuetudo patitur, crate contenta vel tabula aratro adnexa—quod vocant lirare — operiente semina; ni operiantur, quæ primum appellata, deliratio est. quarto seri sulco Vergilius existimatur voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quæ bis soles, bis frigora sensisset. spissius solum, sicut plerumque in Italia, quinto sulco seri melius est, in Tuscis vero nono. at fabam et viciam non proscisso serere sine damno conpendium operæ est. <4> Non omittemus unam etiamnum arandi rationem in transpadana Italia bellorum iniuria excogitatam. Salassi cum subiectos Alpibus depopularentur agros, panicum miliumque iam excrescens temptavere. postquam respuebat natura, inararunt. at illæ messes multiplicatæ docuere quod nunc vocant artrare, id est aratrare, ut credo, tune dictum. hoc fit vel incipiente culmo, cum iam se ad bina ternave emiserit folia. nec recens subtrahemus exemplum in Treverico agro tertio ante hunc annum conpertum. nam cum hieme prægelida captæ segetes essent, reseverunt etiam campos mense Martio uberrimasque messes habuerunt. Nunc reliqua cultura tradetur per genera frugum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑