Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 17, cap. 20

restat earum ratio, quæ propter alias seruntur ac vineas maxime, cæduo ligno. Principatum in his optinent salices, quas serunt loco madido, tamen refosso pedes II et semipedem, talea sesquipedali vel pertica, quæ utilior, quo plenior. intervallo esse debent pedes seni. trimæ pedibus binis a terra putatione coercentur, ut se in latitudinem fundant ac sine scalis tondeantur. salix enim fecundior, quo terræ propior . has quoque omnibus annis confodi iubent mense Aprili. hæc est viminalium cultura. perticalis et virga et talea seritur, fossura eadem. perticas ex ea cædi iustum est quarto fere anno. et hæ autem senescentium locum propagine sarciunt præcisa post annum. salicis viminalis iugera singula sufficient xxv vineæ iugeribus. eiusdem rei causa populus alba seritur bipedaneo pastinato, talea sesquipedali, biduo siccata, palmipedi intervallo, terra superiniecta II cubitorum crassitudine. Harundo etiamnum dilutiore quam hæ solo gaudet . seritur bulbo radicis, quod alii oculum vocant, dodrantali scrobe, intervallo II pedum et semipedis, reficiturque ex sese vetere harundineto exstirpato, quod utilius repertum quam castrare, sicut antea. namque inter se radices serpunt mutuoque discursu necantur. tempus conserendi , priusquam oculi harundinum intumescant, ante kal. Martias. crescit ad brumam usque desinitque, cum durescere incipit. hoc signum tempestivam habet cæsuram . et hanc autem, quotiens et vineam, fodiendam putant . seritur et traversa, non alte terra condita, erumpuntque e singulis oculis totidem plantæ. seritur et deplantata pedali sulco, binis obrutis gemmis, ut tertius nodus terram attingat, prono cacumine, ne rores concipiat . cæditur decrescente luna. vineis anno siccata utilior quam viridis. Castanea pedamentis omnibus præfertur facilitate tractatus, perdurandi pervicacia; regerminatione cædua vel salice lætior. quærit solum facile nec tamen harenosum , maximeque sabulum umidum aut carbunculum vel tofi etiam farinam, quamlibet opaco septentrionalique et præfrigido situ, vel etiam declivi. recusat eadem glaream, rubricam, cretam omnemque terræ fecunditatem. seri nuce diximus, sed nisi ex maximis non provenit, nec nisi quinis acervatim satis. refringi solum debet subea ex Novembri mense in Februarium, quo solutæ sponte cadunt ex arbore atque subnascuntur. intervalla sint pedalia, undique sulco dodrantali. ex hoc seminario transferuntur in aliud bipedali intervallo post biennium. sunt et propagines , nulli quidem faciliores. nudata enim radice tota in sulco prosternitur; tur ex cacumine supra terram relicto renascitur et alia ab radice. sed tralata nescit hospitari pavetque novitatem biennio fere; postea prosilit. ideo nucibus potius quam viveradicibus plantaria cædua implentur . cultura non alia quam supra dictis, fodiendo supputandisque per biennium sequens. de cetero ipsa se colit umbra stolones supervacuos enecante. cæditur intra septimum annum. sufficiunt pedamenta iugeri vicenis vinearum iugeribus, quando etiam bifida ex stirpe fiunt, durantque ultra alteram silvæ suæ cæsuram. Æsculus similiter provenit, cæsura triennio serior, minus morosa nasci in quacumque terra seritur vere balano, sed non nisi æsculi, scrobe dodrantali, intervallis II pedum . saritur leviter quater anno. hoc pedamentum minime putrescit cæsumque maxime fruticat. Præter hæc, quæ diximus, sunt cædua fraxinus, laurus , persica, corulus, malus, sed tardius nascuntur terramque defixa vix tolerant, non modo umorem. sabucus contra firmissima ad palum taleis seritur, ut populus. nam de cupresso satis diximus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑