Plinius Maior, Naturalis Historia
Malorum pirorumque generi adnumerentur iure mespila atque sorva. mespilis tria genera: anthedon, setania; tertium degenerat, anthedoni tamen similius, quod Gallicum vocant. setaniæ maius pomum candidiusque, acini molliore ligno; ceteris minus pomum, sed odore præstantius et quod diutius servetur. arbor ipsa de amplissimis. folia ante quam decidant rubescunt; radices multæ atque altæ et ideo inexstirpabiles. non fuit hæc arbor in Italia Catonis ævo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
