Plinius Maior, Naturalis Historia
Gaudent plausu atque tinnitu æris eoque convocantur. quo manifestum est auditus quoque inesse sensum. effecto opere, educto fetu functæ munere omni exercitationem tamen sollemnem habent, spatiatæque in aperto et in altum elatæ, gyris volatu editis, tum demum ad cibum redeunt. vita iis longissima, ut prospere inimica ac fortuita cedant , septenis annis. universas alvos numquam ultra decem annos durasse proditur. sunt qui mortuas , si intra tectum hieme serventur , dein sole verno torreantur ac ficulneo cinere tepido foveantur, putent revivescere ; in totum vero amissas reparari ventribus bubulis recentibus cum fimo obrutis, Vergilius iuvencorum corpore exanimato, sicut equorum vespas atque crabrones, sicut asinorum scarabæos , mutante natura ex aliis quædam in alia. sed horum omnium coitus cernuntur, et tamen in fetu eadem prope natura quæ apibus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
