Plinius Maior, Naturalis Historia
dicat fortassis aliquis: non enim invehebantur. id quidem falso. CCCLX columnas M. Scauri ædilitate ad scænam theatri temporari et vix mense uno futuri in usu viderunt portari silentio legum. sed publicis nimirum indulgentes voluptatibus. id ipsum cur? aut qua magis via inrepunt vitia quam publica? quo enim alio modo in privatos usus venere ebora, aurum, gemmæ? aut quid om- nino diis reliquimus? verum esto, indulserint publicis voluptatibus. etiamne tacuerunt, maximas earum atque adeo duodequadragenum pedum Lucullei marmoris in atrio Scauri conlocari? nec clam id occulteque factum est. satisdare sibi damni infecti coegit redemptor cloacarum, cum in Palatium eæ traherentur. non ergo in tam malo exemplo moribus caveri utilius fuerat? tacuere tantas moles in privatam domum trahi præter fictilia deorum fastigia!
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
