Plinius Maior, Naturalis Historia
Imaginum quidem pictura, qua maxime similes in ævum propagabantur figuræ, in totum exolevit. ærei ponuntur clipei argentea facie, surdo figurarum discrimine ; statuarum capita permutantur, volgatis iam pridem salibus etiam carminum. adeo materiam conspici malunt omnes quam se nosci. et inter hæc pinacothecas veteribus tabulis consuunt alienasque effigies colunt, ipsi honorem non nisi in pretio ducentes, ut frangat heres furisque detrahat laqueo. itaque nullius effigie vivente imagines pecuniæ, non suas, relincunt. iidem palæstras athletarum imaginibus et ceromata sua exornant, Epicuri voltus per cubicula gestant ac circumferunt secum. natali eius* sacrificant, feriasque omni mense *vicesima luna* custodiunt, quas icadas vocant, ii maxime, qui se ne viventes quidem nosci volunt. ita est profecto: artes desidia perdidit, et quoniam animorum imagines non sunt, negleguntur etiam corporum. aliter apud maiores in atriis hæc erant, quæ spectarentur; non signa externorum artificum nec æra aut marmora: expressi cera vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quæ comitarentur gentilicia funera, semperque defuncto aliquo totus aderat familiæ eius qui umquam fuerat populus. stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. tabulina codicibus implebantur et monimentis rerum in magistratu gestarum. aliæ foris et circa limina animorum ingentium imagines erant adfixis hostium spoliis, quæ nec emptori refigere liceret, triumphabantque etiam dominis mutatis æternæ domus. erat hæc stimulatio ingens, exprobrantibus tectis cotidie inbellem dominum intrare in alienum triumphum . exstat Messalæ oratoris indignatio, quæ prohibuit inseri genti suæ Lævinorum alienam imaginem. similis causa Messalæ seni expressit volumina illa quæ de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset atrium vidissetque adoptione testamentaria Salvittones— hoc enim fuerat cognomen—Africanorum dedecori inrepentes Scipionum nomini. Sed—pace Messalarum dixisse liceat—etiam mentiri clarorum imagines erat aliquis virtutum amor multoque honestius quam mereri, ne quis suas expeteret. Non est prætereundum et novicium inventum, siquidem non ex auro argentove, at certe ex ære in bibliothecis dicantur illis, quorum inmortales animæ in locis iisdem locuntur, quin immo etiam quæ non sunt finguntur, pariuntque desideria non traditos vultus, sicut in Homero evenit. quo mains, ut equidem arbitror, nullum est felicitatis specimen quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asini Pollionis hoc Romæ inventum, qui primus bibliothecam dicando ingenia hominum rem publica m fecit. an priores coeperint Alexandreæ et Pergami reges, qui bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. imaginum amorem flagrasse quondam testes sunt Atticus ille Ciceronis edito de iis volumine, M. Varro benignissimo invento insertis voluminum suorum fecunditati etiam septingentorum inlustrium aliquo modo imaginibus , non passus intercidere figuras aut vetustatem ævi contra homines valere, inventor muneris etiam dis invidiosi , quando inmortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut præsentes esse ubique ceu di possent. et hoc quidem alienis ille præstitit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
