Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 34, cap. 2

fit et ex alio lapide, quem chalcitim appellant in Cypro, ubi prima æris inventio, mox vilitas præcipua reperto in aliis terris præstantiore maximeque aurichalco, quod præcipuam bonitatem admirationemque diu optinuit nec reperitur longo iam tempore effeta tellure. proximum bonitate fuit Sallustianum in Ceutronum Alpino tractu, non longi et ipsum ævi, successitque ei Livianum in Gallia. utrumque a metallorum dominis appellatum, illud ab amico divi Augusti, hoc a coniuge. velocis defectus Livianum quoque; certe admodum exiguum invenitur. summa gloriæ nunc in Marianum conversa, quod et Cordubense dicitur. hoc a Liviano cadmean maxime sorbet et aurichalci bonitatem imitatur in sestertiis dupondiariisque, Cyprio suo assibus contentis. et hactenus nobilitas in ære naturalis se habet. Reliqua genera cura constant, quæ suis locis reddentur, summa claritate ante omnia indicata. quondam æs confusum auro argentoque miscebatur, et tamen ars pretiosior erat; nunc incertum est, peior hæc sit an materia, mirumque, cum ad infinitum operum pretia creverint , auctoritas artis extincta est. quæstus enim causa, ut omnia, exerceri coepta est quæ gloriæ solebat— ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium claritatem et hac via quærerent—, adeoque exolevit fundendi æris pretiosi ratio, ut iam diu ne fortuna quidem in ea re ius artis habeat. Ex illa autem antiqua gloria Corinthium maxime laudatur . hoc casus miscuit Corintho, cum caperetur, incensa , mireque circa id multorum adfectatio furit, quippe cum tradatur non alia de causa Verrem, quem M. Cicero damnaverat, proscriptum cum eo ab Antonio, quoniam Corinthiis cessurum se ei negavisset. ac mihi maior pars eorum simulare eam scientiam videtur ad segregandos sese a ceteris magis quam intellegere aliquid ibi suptilius ; et hoc paucis docebo. Corinthus capta est olympiadis CLVIII anno tertio, nostræ urbis DCVIII, cum ante hæc sæcula fictores nobiles esse desissent, quorum isti omnia signa hodie Corinthia appellant. quapropter ad coarguendos eos ponemus artificum ætates; nam urbis nostræ annos ex supra dicta comparatione olympiadum colligere facile erit. sunt ergo vasa tantum Corinthia, quæ isti elegantiores modo ad esculenta transferunt, modo in lucernas aut trulleos nullo munditiarum dispectu. eius tria genera: candidum argento nitore quam proxime accedens , in quo illa mixtura prævaluit; alterum, in quo auri fulva natura; tertium, in quo æqualis omnium temperies fuit. præter hæc est cuius ratio non potest reddi, quamquam hominis manu est; at fortuna temperatur in simu- lacris signisque illud suo colore pretiosum ad iocineris imaginem vergens, quod ideo hepatizon appellant, procul a Corinthio, longe tamen ante Ægineticum atque Deliacum , quæ diu optinuere principatum. Antiquissima æris gloria Deliaco fuit, mercatus in Delo celebrante toto orbe, et ideo cura officinis. tricliniorum pedibus fulcrisque ibi prima æris nobilitas, pervenit deinde et ad deum simulacra effigiemque hominum et aliorum animalium. Proxima laus Æginetico fuit, insula et ipsa eo nec quod ibi gigneretur, sed officinarum temperatura, nobilitata. bos æreus inde captus in foro boario est Romæ. hoc erit exemplar Æginetici æris, Deliaci autem Iuppiter in Capitolio in Iovis Tonantis æde. illo ære Myron usus est, hoc Polycletus, æquales atque condiscipuli ; sic æmulatio et in materia fuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑