Plinius Maior, Naturalis Historia
decuriæ quoque ipsæ pluribus discretæ nominibus fuere, tribunorum æris et selectorum et iudicum. præter hos etiamnum nongenti vocabantur ex omnibus electi ad custodiendas suffragiorum cistas in comitiis. et divisus hic quoque ordo erat superba usurpatione nominum, cum alius se nongentum, alius selectum, alius tribunum appellaret. Tiberii demum principatu nono anno in unitatem venit equester ordo, anulorumque auctoritati forma constituta est C. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos. anno urbis conditæ DCCLXXV, quod miremur, futtili pæne de causa, cum C. Sulpicius Galba, iuvenalem famam apud principem popinarum poenis aucupatus, questus esset in senatu, volgo institores eius culpæ defendi anulis. hac de causa constitutum, ne cui ius esset nisi qui ingenuus ipse, patre, avo paterno HS CCCC census fuisset et lege Iulia theatrali in quattuordecim ordinibus sedisset. postea gregatim insigne id adpeti coeptum. propter hæc discrimina C. princeps decuriam quintam adiecit, tantumque enatum est fastus, ut, quæ sub divo Augusto impleri non potuerant , decuriæ non capiant eum ordinem, passimque ad ornamenta ea etiam servitute liberati transiliant, quod antea numquam erat factum, quoniam ferreo anulo et equites iudicesque intellegebantur. adeoque id promiscuum esse coepit, ut apud Claudium Cæsarem in censura eius unus ex equitibus Flavius Proculus cccc ex ea causa reos postularet. ita dum separatur ordo ab ingenuis, communicatus est cum servitiis. iudicum autem appellatione separare eum ordinem primi omnium instituere Gracchi discordi popularitate in contumeliam senatus, mox debellata auctoritas nominis vario seditionum eventu circa publicanos substitit et aliquamdiu tertiæ sortis viri publicani fuere. M. Cicero demum stabilivit equestre nomen in consulatu suo Catilinianis rebus, ex eo ordine profectum se celebrans eiusque vires peculiari popularitate quærens. ab illo tempore plane hoc tertium corpus in re p. factum est, coepitque adici senatui populoque Romano et equester ordo. qua de causa et nunc post populum scribitur, quia novissime coeptus est adici. Equitum quidem etiam nomen ipsum sæpe variatum est, in iis quoque, qui id ab equitatu trahebant. celeres sub Romulo regibusque sunt appellati, deinde flexuntes, postea trossuli, cum oppidum in Tuscis citra Volsinios p. VIIII sine ullo peditum adiumento cepissent eius vocabuli, idque duravit ultra C. Gracchum. Iunius certe, qui ab amicitia eius Gracchanus appellatus est, scriptum reliquit his verbis: Quod ad equestrem ordinem attinet, antea trossulos vocabant, nunc equites vocant ideo, quia non intellegunt trossulos nomen quid valeat, multosque pudet eo nomine appellari. et causam, quæ supra indicata est, exponit invitosque etiamnum tamen trossulos vocari. Sunt adhuc aliquæ non omittendæ in auro differentiæ. auxilia quippe et externos torquibus aureis donavere, at cives non nisi argenteis, præterque armillas civibis dedere, quas non dabant externis. lidem, quo magis miremur, coronas ex auro dedere et civibus. quis primus donatus sit ea, non inveni equidem; quis primus donaverit, a L. Pisone traditur : A. Postumius dictator apud lacum Regillum castris Latinorum expugnatis eum, cuius maxime opera capta essent. hanc coronam ex præda is deditII l., item L. Lentulus consul Servio Cornelio Merendæ Samnitum oppido capto, sed hic quinque librarum; trium Piso Frugi filium ex privata pecunia donavit eamque coronam testamento ei prælegavit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
