Plinius Maior, Naturalis Historia
Mihi videntur mira et quæ Ovidius prodidit piscium ingenia in eo volumine, quod halieuticon inscribitur : scarum inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudæ ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis; lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita condi, dum transeat rete; murenam maculas adpetere ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici flexu laxare, donec evadat; polypum hamos adpetere bracchiisque complecti, non morsu, nec prius dimittere, quam escam circumroserit, aut harundine levatum extra aquam, scit et mugil esse in esca hamum insidiasque non ignorat, aviditas tamen tanta est, ut cauda verberando excutiat cibum. minus in providendo lupus sollertiæ habet, sed magnum robur in pænitendo. nam is, ut hæsit in hamo; tumultuoso discursu laxat volnera, donee excidant insidiæ. murenæ amplius devorant quam hamum, admovent dentibus lineas atque ita erodunt. anthias tradit idem infixo hamo invertere se, quoniam sit in dorso cultellata spina, eaque liniam præsecare. Licinius Macer murenas feminini tantum sexus esse tradit et concipere e serpentibus, ut diximus—ob id sibilo a piscatoribus tamquam a serpentibus evocari et capi—et pinguescere, iactato fusti non interemi, easdem ferula protinus. animnam in cauda habere certum est eaque icta celerrime exanimari, ad capitis ictum difficulter. novacula pisce qui attacti sunt, ferrum olent. durissimum esse piscium constat qui orbis vocetur; rotundus est, sine squamis totusque capite constat.—(Lolligo quotiens cernatur extra aqnam volitans, tempestates nuntiari).— Trebius Niger xiphian, id est gladium, rostro mucronato esse, ab hoc naves perfossas mergi; in oceano ad locum Mauretaniæ, qui Cottæ vocetur, non procu Lixo flumine idem lolligines evolare ex aqua tradit tanta multitudine, ut navigia demergant. E manu vescuntur pisces in pluribus quidem Cæsaris villis, sed—quæ veteres prodidere in stagnis non piscinis, admirati—in Heloro Siciliæ castello non procul Syracusis, item in Labrayndi Iovis fonte anguillæ et inaures additas gerunt, similiter in Chio iuxta Senum delubrum, in Mesopotamiæ quoque fonte Chabura, de quo diximus, pisces. nam in Lycia Myris in fonte Apollinis , quem Curium appellant, ter fistula vocati veniunt ad augurium. diripere eos carnes abiectas lætum est consultantibus, caudis abigere dirum. Hieropoli Syriæ in lacu Veneris ædituorum vocibus parent, vocati veniunt exornati auro, adulantes scalpuntur, ora hiantia manibus inserendis præbent. in Stabiano Campaniæ ad Herculis petram melanuri in mari panem abiectum rapiunt, iidem ad nullum cibum, in, quo hamus sit, accedunt. Nec illa in novissimis mira, amaros esse pisces ad Pelen insulam et ad Clazomenas, contra scopulum Siciliæ ac Leptim Africæ et Euboeam et Durrachium, rursus ita salsos, ut possint salsamenta existumari, circa Cephallaniam et Ampelon, Paron et Deli petras, in portu eiusdem insulæ dulces. quam differentiam pabulo constare non est dubium. Apion piscium maxime mirum esse tradit porcum, quem Lacedæmoni orthagoriscum vocent ; grunnire eum, cum capiatur. esse vero illam naturæ accedentiam—quod magis miremur—etiam in locis quibusdam, adposito occurret exemplo, siquidem salsamenta omnium generum in Italia Beneventi refici constat. Pisces marinos in usu fuisse protinus a condita Roma auctor est Cassius Hemina, cuius verba de ea re subiciam: Numa constituit ut pisces, qui squamosi non essent, ni pollucerent, parsimonia commentus , ut convivia publica et privata cenæque ad pulvinaria facilius compararentur, ni qui ad polluctum emerent pretio minus parcerent eaque præm ercarentur. Quantum apud nos Indicis margaritis pretium est, de quis suo loco satis diximus, tantum apud Indos curalio; namque ista persuasione gentium constant. gignitur et in Rubro quidem mari, sed nigrius, item in Persico —vocatur lace—laudatissimum in Gallico sinu circa Stoechadas insulas et in Siculo circa Æolias æ Drepana. nascitur et apud Graviscas et ante Neapolinu Campaniæ maximeque rubens, sed molle et ideo vilissi mum Erythris. forma est ei fruticis, colos viridis. bacæ eius candidæ sub aqua ac molles, exemptæ confestin durantur et rubescunt qua corna sativa specie atque magnitudine. aiunt tactu protinus lapidescere, si vivat itaque occupari evellique retibus aut acri ferramento præcidi, qua de causa curalium vocitatum interpretantur probatissimum quam maxime rubens et quam ramosissi mum nec scabiosum aut lapideum aut rursus inane e concavum. auctoritas bacarum eius non minus Indorum viris quoque pretiosa est quam feminis nostris uniones Indici. harispices eorum vatesque inprimis religiosum io gestamen amoliendis periculis arbitrantur. ita et decore et religione gaudent. prius quam hoc notesceret, Gall gladios, scuta, galeas adornabant eo. nunc tanta pænuria est vendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo orbe. surculi infantiæ adalligati tutelam habere creduntur contraque torminum ac vesicæ et calculorum mala in pulverem igni redacti potique cum aqua auxiliantur, simili modo ex vino poti aut, si febris sit, ex aqua somnum adferunt—ignibus diu repugnat—, sed eodem medicamine sæpius poto tradunt lienem quoque absumi. sanguinem reicientibus excreantibusve medetur cinis eorum ; miscetur oculorum medicamentis, spissat enim ac refrigerat, ulcerum cava explet, cicatrices extenuat. Quod ad repugnantiam rerum attinet, quam Græci antipathian vocant, nihil est usquam venenatius quam in mari pastinaca, utpote cum radio eius arbores necari dixerimus. bane tamen persequitur galeos, idem et alios quidem pisces, sed pastinacas præcipue, sicut in terra mustela serpentes—tanta est aviditas ipsius veneni—percussis vero ab ea medentur et hic quidem, sed et mullus ac laser,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
