Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 31, cap. 2

Emicant benigne passimque in plurimis terris alibi frigidæ, alibi calidæ, alibi iunctæ, sicut in Tarbellis Aquitanica gente et in Pyrenæis montibus tenui intervallo discernente, alibi tepidæ, egelidæ, atque auxilia morborum profitentes et e cunctis animalibus hominum tantum causa erumpentes augent numerum deorum nominibus variis urbesque condunt, sicut Puteolos in Campania, Statiellas in Liguria, Sextias in Narbonensi provincia. nusquam tamen largius quam in Baiano sinu nec pluribus auxiliandi generibus : aliæ sulpuris vi,aliæ aluminis, aliæ salis, aliæ nitri, aliæ bituminis, nonnul etiam acida salsave mixtura , vapore ipso aliquæ prosunt, tantaque est vis, ut balneas calefaciant ac frigidam etiam in soliis fervere cogant. quæ in Baiano Posidianæ vocantur, nominee accepto a Claudii Cæsaris liberto, obsonia quoque per cocunt. vaporant et in mari ipso quæ Licinii Crassi fuere, mediosque inter fluctus existit aliquid valetudini salutare. lam generatim nervis prosunt pedibusve aut coxendicibus, aliæ luxatis fractisve, inaniunt alvos, sanant vulnera, capiti, auribus privatim medentur, oculis vero Ciceronianæ. dignum memoratu, villa est ab Averno lacu Puteolos tendentibus inposita litori, celebrata porticu ac nemore, quam vocabat M. Cicero Academiam ab exemplo Athenarum, ibi compositis voluminibus eiusdem nominis, in qua et monumenta sibi instauraverat, ceu vero non et in toto terrarum orbe fecisset. huius in parte prima exiguo post obitum ipsius Antistio Vetere possidente eruperunt fontes calidi perquam salubres oculis, celebrati carmine Laureæ Tulli, qui fuit e libertis eius, ut protinus noscatur etiam ministeriorum haustus ex illa maiestate ingenii. ponam enim ipsum carmen, ut ubique et non ibi tantum legi queat: Quo tua, Romanæ vindex clarissime linguæ, silva loco melius surgere iussa viret atque Academiæ celebratam nomine villam nunc reparat cultu sub potiore Vetus, hoc etiam apparent lymphæ non ante repertæ, languida quæ infuso lumina rore levant. nimirum locus ipse sui Ciceronis honori hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope, ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem, sint plures oculis quæ medeantur aquæ. In eadem Campaniæ regione Sinuessanæ aquæ sterilitatem feminarum et virorum insaniam abolere produntur , in Ænaria insula calculosis mederi et quæ vocatur Acidula ab Teano SidicinoIII p.—hæc frigida —, item in Stabiano quæ Dimidia vocatur et in Venafrano ex fonte Acidulo. idem contingit in Velino lacu potantibus, item in Syriæ fonte iuxta Taurum montem auctor est M. Varro et in Phrygiæ Gallo flumine Callimachus. sed ibi in potando necessaries modus, ne lymphatos agat, quod in Æthiopia accidere iis, qui e fonte Rubro biberint, Ctesias scribit. iuxta Romam Albulæ aquæ volneribus medentur, egelidæ hæ, sed Cutiliæ in Sabinis gelidissimæ suctu quodam corpora invadunt , ut prope morsus videri possit, aptissimæ stomacho , nervis, universo corpori. Thespiarum fons conceptus mulieribus repræsentat, item in Arcadia flumen Elatum, custodit autem Linus fons in eadem Arcadia abortusque fieri non patitur. e diverso in Pyrrha flumen, quod Aphrodisium vocatur, steriles facit. Lacu Alphio vitiligines tolli Varro auctor est Titiumque prætura functum marmorei signi faciem habuisse propter id vitium. Cydnus Ciliciæ amnis podagricis medetur, sicut apparet epistula Cassi Parmensis ad M. Antonium. contra aquarum culpa in Troezene omnium pedes vitia sentiunt. Tungri civitas Galliæ fontem habet insignem plurimis bullis stillantem, ferruginei saporis, quod ipsum non nisi in fine potus intellegitur. purgat hic corpora, tertianas febres discutit, calculorum vitia. eadem aqua igne admoto turbida fit ac postremo rubescit. Leucogæi fontes inter Puteolos et Neapolim oculis et vulneribus medentur. Cicero in admirandis posuit Reatinis tantum paludibus ungulas iumentorum indurari. Eudicus in Hestiæotide fontes duos tradit esse, Ceronam, ex quo bibentes oves nigras fieri, Nelea, ex quo albas, ex utroque varias, Theophrastus Thuriis Crathim candorem facere, Sybarim nigritiam bubus ac pecori, quin et homines sentire differentiam eam; nam qui e Sybari bibant, nigriores esse durioresque et crispo capillo, qui e Crathi candidos mollioresque ac porrecta coma. item in Macedonia qui velint sibi candida nasci, ad Haliacmonem ducere, qui nigra aut fusca, ad Axium. idem omnia fusca nasci quibusdam in locis dicit et fruges quoque, sicut in Messapis, at in Lusis Arcadiæ quodam fonte mures terrestres vivere et conversari. Erythris Aleos amnis pilos gignit in corporibus. In Boeotia ad Trophonium deum iuxta flumen Hercynnum e duobus fontibus alter memoriam, alter oblivionem adfert, inde nominibus inventis. in Cilicia apud oppidum Cescum rivus fluit Nuus, ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M. Varro tradit, at in Cea insula fontem esse, quo hebetes fiant, Zamæ in Africa, ex quo canoræ voces.— Vinum tædio venire iis, qui ex Clitorio lacu biberint, ait Eudoxus, set Theopompus inebriari fontibus iis, quos diximus, Mucianus Andri e fonte Liberi patris statis diebus septenis eius dei vinum fluere, si auferatur e conspectu templi, sapore in aquam transeunte, PolyclitusLipari iuxta Solos Ciliciæ ungui, Theophrastus hoc idem in Æthiopia eiusdem nominis fonte, Lycos in Indis Oratis fontem esse, cuius aqua lucernæ luceant; idem Ecbatanis traditur. Theopompus in Scotusæis lacum esse dicit, qui volneribus medeatur, Iuba in Trogodytis lacum Insanum male- fica vi appellatum ter die fieri amarum salsumque ac deinde dulcem totiensque et nocte, scatentem albis serpentibus vicenum cubitorum; idem in Arabia fontem exilire tanta vi, ut nullum non pondus inpactum respuat; Theophrastus Marsyæ fontem in Phrygia ad Celænarum oppidum saxa egerere. non procul ab eo duo sunt fontes Clæon et Gelon ab effectu Græcorum nominum dicti. Cyzici fons Cupidinis vocatur, ex quo potantes amorem deponere Mucianus credit. Cranone est fons calidus citra summum fervorem, qui vino addito triduo calorem potionis custodit in vasis. sunt et Mattiaci in Germania fontes calidi trans Rhenum, quorum haustus triduo fervet, circa margines vero pumicem faciunt aquæ. Quod si quis fide carere ex his aliqua arbitratur , discat in nulla parte naturæ maiora esse miracula, quamquam inter initia operis abunde multa rettulimus. Ctesias tradit Silan vocari stagnum in Indis, in quo nihil innatet, omnia mergantur; Cælius apud nos in Averno etiam folia subsidere, Varro aves, quæ advolaverint , emori. contra in Africæ lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur, item in Siciliæ fonte Phinthia, ut Apion tradit, et in Medorum lacu puteoque Saturni. item fluvii fons Limyræ transire solet in loca vicina portendens aliquid; mirum quoque quod cum piscibus transit. responsa ab his petunt incolæ cibo, quem rapiunt adnuentes , si vero eventum negent, caudis abigunt. amnis Alcas in Bithynia Bryazum adluit—hoc est et templo et deo nomen—, cuius gurgitem periuri negantur pati velut flammam urentem. et in Cantabria fontes Tamarici in auguriis habentur. tres sunt octonis pedibus distantes, in unum alveum coeunt vasto amne. singuli siccantur duodenis diebus, aliquando vicenis, citra suspicionem ullam aquæ, cum sit vicinus illis fons sine intermissione largus. dirum est non profluere eos aspicere volentibus, sicut proxime Larcio Licinio legato pro prætore post septem dies accidit. in Iudæa rivus sabbatis omnibus siccatur. E diverso miracula alia dira. Ctesias in Armenia fontem esse scribit, ex quo nigros pisces ilico mortem adferre in cibis. quod et circa Danuvii exortum audivi, done veniatur ad fontem alveo adpositum, ubi finitur id genus piscium, ideoque ibi caput amnis eius intellegit fama. hoc idem et in Lydia in stagno Nympharum tradunt. in Arcadia ad Pheneum aqua profluit e saxis Styx appellata, quæ ilico necat, ut diximus, sed esse pisces parvos in ea tradit Theophrastus, letales et ipsos, quod non in alio genere mortiferorum fontium. necare aquas Theopompus et in Thracia apud Cichros dicit, Lycos in Leontinis tertio die quam quis biberit, Varro ad Soracten in fonte, cuius sit latitudo quattuor pedum; sole oriente eum exundare ferventi similem; aves, quæ degustaverint, iuxta mortuas iacere. namque et hæc insidiosa condicio est, quod quædam etiam blandiuntur aspectu, ut ad Nonacrim Arcadiæ, omnino nulla deterrent qualitate. hanc putant nimio frigore esse noxiam, utpote cum profluens ipsa lapidescat. aliter circa Thessalica Tempe, quoniam virus omnibus terrori est, traduntque aëna etiam ac ferrum erodi illa aqua. profluit, ut indicavimus, brevi spatio, mirumque, siliqua silvestris amplecti radicibus fontem eum dicitur, semper florens purpura . et quædam sui generis herba in labris fontis viret. in Macedonia non procul Euripidis poetæ sepulchro duo rivi confluunt, alter saluberrimi potus, alter mortiferi. In Perperenis fons est, quamcumque rigat, lapideam faciens terram, item calidæ aquæ in Euboeæ Ædepso. nam quæ adit rivus saxa in altitudinem crescunt . in Eurymenis deiectæ coronæ in fontem lapideæ fiunt. in Colossis flumen est, quo lateres coniecti lapidei extrahuntur. in Scyretico metallo arbores, quæcumque flumine adluuntur, saxeæ fiunt cum ramis. destillantes quoque guttæ lapide durescunt in antris, conchatis ideo, nam Miezæ in Macedonia etiam pendentes in ipsis camaris , at in Corycio cum cecidere, in quibusdam speluncis utroque modo columnasque faciunt, ut in Phausia Cherrhonesi adversæ Rhodo in antro magno, etiam discolori aspectu. et hactenus contenti simus exemplis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑