Plinius Maior, Naturalis Historia
Ut narravit Osthanes, species eius plures sunt. namque ex aqua et sphæris et aëre et stellis et lucernis ac pelvibus securibusque et multis aliis modis divina promittit, præterea umbrarum inferorumque colloquia . quæ omnia ætate nostra princeps Nero vana falsaque comperit. quippe non citharæ tragicique cantus libido illi maior fuit, fortuna rerum humanarum summa gestiente in profundis animi vitiis, primumque imperare dis concupivit nec quicquam generosius voluit. nemo umquam ulli artium validius favit. ad hoc non opes ei defuere, non vires, non discentis ingenium, quæ non alia patiente mundo! inmensum, indubitatum exemplum est falsæ artis, quam dereliquit Nero; utinamque inferos potius et quoscumque de suspitionibus suis deos consuluisset , quam lupanaribus atque prostitutis mandasset inquisitiones eas! nulla profecto sacra, barbari licet ferique ritus, non mitiora quam cogitationes eius fuissent. sævius sic nos replevit umbris. sunt quædam Magis perfugia, veluti lentiginem habentibus non obsequi numina aut cerni. an obstitit forte hoc in illo? nihil membris defuit. nam dies eligere certos liberum erat, pecudes vero, quibus non nisi ater colos esset, facile ; nam homines immolare etiam gratissimum. Magus ad eum Tiridates venerat Armeniacum de se triumphum adferens et ideo provinciis gravis. navigare noluerat, quoniam expuere in maria aliisque mortalium necessitatibus violare naturam eam fas non putant. Magos secum adduxerat, magicis etiam cenis eum initiaverat; non tamen, cum regnum ei daret, hanc ab eo artem accipere valuit. proinde ita persuasum sit, intestabilem, inritam, inanem esse, habentem tamen quasdam veritatis umbras, sed in his veneficas artes pollere, non magicas. quærat aliquis, quæ sint mentiti veteres Magi, cum adulescentibus nobis visus Apion grammaticæ artis prodiderit cynocephalian herbam, quæ in Ægypto vocaretur osiritis, divinam et contra omnia veneficia, sed si tota erueretur, statim eum, qui eruisset, mori, seque evocasse umbras ad percunctandum Homerum, quanam patria quibusque parentibus genitus esset, non tamen ausus profiteri, quid sibi respondisse diceret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
