Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 28, cap. 2

Ex homine remediorum primum maximæ quæstionis et semper incertæ est, polleantne aliquid verba et incantamenta carminum. quod si verum est, homini acceptum fieri oportere conveniat, sed viritim sapientissimi cuiusque respuit fides, in universum vero omnibus horis credit vita nec sentit. quippe victimas cædi sine precatione non videtur referre aut deos rite consuli. præterea alia sunt verba inpetritis, alia depulsoriis, alia commendationis , videmusque certis precationibus obsecrasse summos magistratus et, ne quod verborum prætereatur aut præposterum dicatur, de scripto præire aliquem rursusque alium custodem dari qui adtendat, alium vero præponi qui favere linguis iubeat, tibicinem canere, ne quid aliud exaudiatur , utraque memoria insigni, quotiens ipsæ diræ obstrepentes nocuerint quotiensve precatio erraverit; sic repente extis adimi capita vel corda aut geminari victima stante. durat inmenso exemplo Deciorum patris filiique, quo se devovere, carmen; extat Tucciæ Vestalis incesti deprecatio , qua usa aquam in cribro tulit anno urbis DXVIIII. boario vero in foro Græcum Græcamque defossos aut aliarum gentium, cum quibus tum res esset, etiam nostra ætas vidit. cuius sacri precationem, qua solet præire XVvirum collegii magister, si quis legat, profecto vim carminum fateatur, omnia ea adprobantibus DCCCXXX annorum eventibus. Vestales nostras hodie credimus nondum egressa urbe mancipia fugitiva retinere in loco precatione, cum, si semel recipiatur ea ratio, et deos preces aliquas exaudire aut ullis moveri verbis, confitendum sit de tota coniectatione . Prisci quidem nostri perpetuo talia credidere, difficillimumque ex his, etiam fulmina elici, ut suo loco docuimus . L. Piso primo annalium auctor est, Tullum Hostilium regem ex Numæ libris eodem, quo illum, sacrificio Iovem cælo devocare conatum, quoniam parum rite quædam fecisset, fulmine ictum, multi vero magnarum rerum fata et ostenta verbis permutari. cum in Tarpeio fodientes delubro fundamenta caput humanum invenissent, missis ob id ad se legatis Etruriæ celeberrimus vates Olenus Calenus, præclarum id fortunatumque cernens, interrogatione in suam gentem transferre temptavit, scipione determinata prius templi imagine in solo ante se: Hoc ergo dicitis, Romani ? hie templum lovis optimi maximi futurum est, hic caput invenimus? constantissima annalium adfirmatione, transiturum fuisse fatum in Etruriam, ni præmoniti a filio vatis legati respondissent : Non plane hic, sed Romæ inventum caput dicimus. iterum id accidisse tradunt, cum in fastigium eiusdem delubri præparatæ quadrigæ fictiles in fornace crevissent, iterum simili modo retentum augurium. Hæc satis sint, exemplis ut appareat, ostentorum vires et in nostra potestate esse ac, prout quæque accepta sint, ita valere. in augurum certe disciplina constat neque diras neque ulla auspicia pertinere ad eos, qui quamque rem ingredientes observare se ea negaverint, quo munere divinæ indulgentiæ maius nullum est. quid? non et legum ipsaruin in duodecim tabulis verba sunt: qui fruges excantass it, et alibi: qui malum carmen incantassit ? Verrius Flaccus auctores ponit, quibus credat in obpugnationibus ante omnia solitum a Romanis sacerdotibus evocari deum, cuius in tutela id oppidum esset, promittique illi eundem aut ampliorem apud Romanos cultum. et durat in pontificum disciplina id sacrum, constatque ideo occultatum , in cuius dei tutela Roma esset, ne qui hostium simili modo agerent. defigi quidem diris precationibus nemo non metuit. huc pertinet ovorum, quæ exorbuerit quisque , calices coclearumque protinus frangi aut isdem coclearibus perforari. hinc Theocriti apud Græcos, Catulli apud nos. proximeque Vergilii incantamentorum amatoria imitatio. multi figlinarum opera rumpi credunt tali modo, non pauci etiam serpentes, ipsas recanere et hunc unum illis esse intellectum, contrahique Marsorum cantu etiam in nocturna quiete. iam parietes incendiorum deprecationibus conscribuntur. neque est facile dictu, externa verba atque ineffabilia abrogent fidem validius an Latina et inopinata , quæ inridicula videri cogit animus semper aliquid inmensum exspectans ac dignum deo movendo, immo vero quod numini imperet. dixit Homerus profluvium sanguinis vulnerato femine Ulixen inhibuisse carmine, Theophrastus ischiadicos sanari, Cato prodidit luxatis membris carmen auxiliare, M. Varro podagris. Cæsarem dictatorem post unum ancipitem vehiculi casum ferunt semper, ut primum consedisset, id quod plerosque nunc facere scimus, carmine ter repetito securitatem itinerum aucupari solitum. Libet hanc partem singulorum quoque conscientia coarguere. cur enim primum anni incipientis diem lætis precationibus invicem faustum ominalmur? cur publicis lustris etiam nomina victimas ducentium prospera legimus ? cur effascinationibus adoratione peculiari occurrimus, alii Græcam Nemesin invocantes, cuius ob id Romæ simulacrum in Capitolio est, quamvis Latinum nomen non sit? cur ad mentionem defunctorum testamur, memoriam eorum a nobis non sollicitari? cur inpares numeros ad omnia vehementiores credimus, idque in febribus dierumn observatione intellegitur? cur ad primitias pomorum hæc vetera esse dicimus, alia nova optamus? cur sternuentes salutamus ? quod etiam Tiberium Cæsarem, tristissimum, ut constat, hominum, in vehiculo exegisse tradunt, et aliqui nominec quoque consalutare religiosius putant? quin et absentes tinnitu aurium præsentire sermones de se receptum est. Attalus adfirmat, scorpione viso si quis dicat duo, cohiberi nec vibrare ictus. et quoniam scorpio admonuit , in Africa nemo destinat aliquid nisi præfatus Africam, in ceteris vero gentibus deos ante obtestatus, ut velint. nam si mensa adsit, anulum ponere translatitium videmus, quoniam etiam mutas religiones pollere manifestum est. alius saliva post aurem digito relata sollicitudinem animi propitiat. pollices, cum faveamus, premere etiam proverbio iubemur. in adorando dextram ad osculum referimus totumque corpus circumagimus, quod in lævum fecisse Galliæ religiosius credunt. fulgetras poppysmis adorare consensus gentium est. incendia inter epulas nominata aquis sub mensam profusis abominamur. recedente aliquo ab epulis simul verri solum aut bibente conviva mensam vel repositorium tolli inauspicatissimum iudicatur. Servi Sulpicii principis viri commentatio est quamobrem mensa linquenda non sit, nondum enim plures quam convivæ numerabantur. nam sternumento revocari ferculum mensamve, si non postea gustetur aliquid , inter diras habetur. ..... aut omnino inane esse ? hæc instituere illi, qui omnibus negotiis horisque interesse credebant deos et ideo placatos etiam vitiis nostris reliquerunt. quin et repente conticescere convivium adnotatum , set non nisi in pari præsentium numero, isque famæ labor est ad quemcumque eorum pertinens. cibus etiam e manu prolapsus reddebatur utique per mensas, vetabantque munditiarum causa deflare, et sunt condita auguria, quid loquenti cogitantive id acciderit, inter execratissima , si pontifici accidat dicis causa epulanti. in mensa utique id reponi adolerique ad Larem piatio est. medicamenta, priusquam adhibeantur, in mensa forte deposita negant prodesse. ungues resecari nundinis Romanis tacenti atque a digito indice multorum persuasione religiosum est, capillum vero contra defluvia ac dolores capitis XVII luna atque XXVIIII. pagana lege in plerisque Italiæ prædiis cavetur, ne mulieres per itinera ambulantes torqueant fusos aut omnino detectos ferant, quoniam adversetur id omnium spei, præcipue frugum. M. Servilius Nonianus princeps civitatis non pridem in metu lippitudinis , priusquam ipse eam nominaret aliusve ei prædiceret, duabus litteris Græcis PA chartam inscriptam circumligatam lino subnectebat collo, Mucianus ter consul eadem observatione viventem muscam in linteolo albo, his remediis carere ipsos lippitudine prædicantes. carmina quidem extant contra grandines contraque morborum genera contraque ambusta, quædam etiam experta, sed prodendo obstat ingens verecundia in tanta animorum varietate. quapropter de iis ut cuique libitum fuerit opinetur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑