Plinius Maior, Naturalis Historia
Sed antiquorum curam diligentiamque quis possit satis venerari? constat omnium venenorum ocissimum esse aconitum et tactis quoque genitalibus feminini sexus animalium eodem die inferre mortem. hoc fuit vnenum, quo interemptas dormientes a Calpurnio Bestia uxores M. Cælius accusator obiecit. hinc illa atrox peroratio eius in digitum. ortum fabulæ narravere e spumis Cerberi canis extrahente ab inferis Hercule ideoque apud Heracleam Ponticam, ubi monstratur is ad inferos aditus, gigni. hoc quoque tamen in usus humanæ salutis vertere scorpionum ictibus adversari experiendo datum in vino calido. ea est natura, ut hominem occidat, nisi invenerit quod in homine perimat. cum eo solo conluctatur veluti præsentius invento, [sola hæc pugna est, cum venenum in visceribus reperit] mirumque, exitialia per se ambo cum sint, duo venena in homine conmoriuntur, ut homo supersit. immo vero etiam ferarum remedia antiqui prodiderunt demonstrando , quomodo venenata quoque ipsa sanarentur. torpescunt scorpiones aconiti tactu stupentque pallentes et vinci se confitentur. auxiliaturiis helleborum album tactu resolvente, ceditque aconitum duobus malis, suo et omnium . quæ si quis ulla forte ab homine excogitari potuisse credit, ingrate deorum munera intellegit. tangunt cares aconito necantque gustatu earum pantheras, nisi hoc fieret, repleturas illos situs. ob id quidam pardalianches appellavere. at illas statim liberari morte excrementorum hominis gustu demonstratum. quod certe casu repertum quis dubitet et, quotiens fiat, etiam nunc ut novum nasc, quoniam feris ratio et usus inter se tradi non possit?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
