Plinius Maior, Naturalis Historia
Minus hoc quam par erat nostri celebravere, omnium utilitatium et virtutum rapacissimi, primusque et diu solus idem ille M. Cato, omnium bonarum artium magister, paucis dumtaxat attigit, boum etiam medicina non omissa. post eum unus inlustrium temptavit Gaius Valgius eruditione spectatus inperfecto volumine ad divum Augustum, inchoata etiam præfatione religiosa, ut omnibus malis humanis illius potissimum principis semper mederetur maiestas. Antea condiderat solus apud nos, quod equidem inveniam, Pompeius Lenæus Magni libertus, quo primum tempore hanc scientiam ad nostros pervenisse animo adverto. namque Mithridates, maximus sua ætate regum, quem debellavit Pompeius, omnium ante se genitorum diligentissimus vitæ fuisse argumentis, præterquam fama, intellegitur. uni ei excogitatum cotidie venenum bibere præsumptis remediis, ut consuetudine ipsa innoxium fieret; primo inventa genera antidoti, ex quibus unum etiam nomen eius retinet; illius inventum, sanguinem anatum Pontic arum miscere antidotis, quoniam veneno viverent; ad ilium Asclepiadis medendi arte clari volumina composita extant, cum sollicitatus ex urbe Roma præcepta pro se mitteret; illum solum mortalium certum est XXII linguis locutum, nec e subiectis gentibus ullum hominem per interpretem appellatum ab eo annis LVI, quibus regnavit. is ergo in reliqua ingeni magnitudine medicinæ peculiariter curiosus et ab omnibus subiectis, qui fuere magna pars terrarum, singula exquirens scrinium commentationum harum et exemplaria effectusque in arcanis suis reliquit, Pompeius autem omni præda regia potitus transferre ea sermone nostro libertum suum Lenæum grammaticæ artis iussit vitæque ita profuit non minus quam reipublicæ victoria ilia. Præter hos Græci auctores prodidere, quos suis locis diximus, ex his Crateuas, Dionysius, Metrodorus ratione blandissima, sed qua nihil pæne aliud quam difficultas rei intellegatur. pinxere namque effigies herbarum atque ita subseripsere effectus. verum et pictura fallax est coloribus tam numerosis, præsertim in æmulationem naturæ, multumque degenerat transcribentium socordia. præterea parum est singulas earum ætates pingi, cum quadripertitis varietatibus anni faciem mutent. Quare ceteri sermone eas tradidere, aliqui ne effigie quidem indicata et nudis plerumque nominibus defuncti, quoniam satis videbatur potestates vimque demonstrare quærere volentibus. nec est difficilis cognitio : nobis certe, exceptis admodum paucis, contigit reliquas contemplari cientia Antoni Castoris, cui summa auctoritas erat in ea arte nostro ævo, visendo hortulo eius, in quo plurimas alebat centesimum annum ætatis excedens, nullum corporis malum expertus ac ne ætate quidem memoria aut vigore concussis. neque aliud mirata magis antiquitas reperietur . inventa iam pridem ratio est prænuntians horas —non modo dies ac noctes—solis lunæque defectuum ; durat tamen tradita persuasio in magna parte vulgi, veneficiis et herbis id cogi eamque unam feminarum scientiam prævalere. certe quid non repleverunt fabulis Colchis Media aliæque, in primis Itala Circe dis etiam adscripta? unde arbitror natum, ut Æschylus e vetustissimis in poetica refertam Italiam herbarum potentia proderet, multique Circeios, ubi habitavit illa, magno argumento etiam nunc durante in Marsis, a filio eius orta gente, quoniam esse domitores serpentium constat. Homerus quidem primus doctrinarum et antiquitatis parens, multus alias in.admiratione Circæ, gloriam herbarum Ægypto tribuit, cum etiam tum quæ rigatur Ægyptus illa non esset, postea fluminis limo invecta. herbas certe Ægyptias a regis uxore traditas Helenæ suæ plurimas narrat ac nobile illud nepenthes oblivionem tristitiæ veniamque adferens et ab Helena utique omnibus mortalibus propinandum. primus autem omnium, quos memoria novit, Orpheus de herbis curiosius aliqua prodidit. post eum Musæus et Hesiodus polium herbam in quantum mirati sint diximus. Orpheus et Hesiodus suffitiones commendavere. Homerus et alias nominatim herbas celebrat, quas suis locis dicemus. ab eo Pythagoras clarus sapientia primus volumen de effectu earum composuit , Apollini, Æsculapio et in totum dis immortalibus inventione et origine adsignata; composite et Democritus, ambo peragratis Persidis, Arabiæ, Æthiopiæ, Ægypti Magis, adeoque ad hæc attonita antiquitas fuit, ut adfirmaverit etiam incredibilia dictu. Xanthus historiarum auctor in prima earum tradit, occisum draconis catulum revocatum ad vitam a parente herba, quam balim nominat, eademque Tylonem, quem draco occiderat, restitutum saluti. et luba in Arabia herba revocatum ad vitam hominem tradit. dixit Democritus, credidit Theophrastus esse herbam, cuius contactu inlatæ ab alite, quam retulimus, exiliret cuneus a pastoribus arbori adactus. quæ etiamsi fide carent, admirationem tamen implent coguntque confiteri multum esse quod vero supersit. inde et plerosque ita video existimare, nihil non herbarum vi effici posse, sed plurimarum vires esse incognitas, quorum in numero fuit Herophilus clarus medicina, a quo ferunt dictum, quasdam fortassis etiam calcatas prodesse. observatum certe est, inflammari vulnera ac morbos superventu eorum qui pedibus iter confecerint. Hæc erat antiqua medicina, quæ tota migrabat in Græciæ linguas. sed quare non plures noscantur, causa est quod eas agrestes litterarumque ignari experiuntur, ut qui soli inter illas vivant; præterea securitas quærendi obvia medicorum turba. multis etiam inventis desunt nomina, sicut illi, quam retulimus in frugum cura scimusque defossam in angulis segetis præstare, ne qua ales intret. turpissima causa raritatis quod etiam qui sciunt demonstrare nolunt, tamquam ipsis periturum sit quod tradiderint aliis. accedit ratio inventionis anceps, quippe etiam in repertis alias invenit casus, alias, ut vere dixerim, deus. insanabile ad hosce annos fuit rabidi canis morsus, pavorem aquæ potusque omnis adferens odium. nuper cuiusdam militantis in prætorio mater vidit in quiete, ut radicem silvestris rosæ, quam cynorrhodon vocant , blanditam sibi aspectu pridie in frutecto, mitteret filio bibendam. in Læetania res gerebatur, Hispaniæ proxima parte, casuque accidit, ut milite a morsu canis incipiente expavescere aquas superveniret epistula orantis, ut pareret religioni, servatusque est ex insperato et postea quisquis auxilium simile temptavit. alias apud auctores cynorrhodi una medicina erat spongiolæ, quæ in mediis spinis eius nascitur, cinere cum melle alopecias capitis expleri. in eadem provincia cognovi in agro hospitis nuper ibi repertum dracunculum appellatum caulem pollicari crassitudine, versicoloribus viperarum maculis, quem ferebant contra omnium morsus esse remedio, alium quam quos in priore volumine eiusdem nominis diximus. est huic alia figura, aliud miraculum exerenti se terra ad primas serpentium vernationes bipedali fere altitudine rursusque cum isdem in terrain condenti, nec omnino occultato eo apparet serpens, vel hoc per se satis officioso naturæ munere, si tantum præmoneret tempusque formidinis demonstraret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
