Plinius Maior, Naturalis Historia
iam vero infici vestes scimus admirabili fuco, atque, ut sileamus Galatiæ, Africæ, Lusitaniæ grani coccum imperatoriis dicatum paludamentis, transalpina Gallia herbis Tyria atque conchylia tinguit et omnes alios colores. nec quærit in profundis murices seque obiciendo escam, dum præripit, beluis marinis intacta etiam ancoris scrutatur vada, ut inveniat per quod facilius matrona adultero placeat, corruptor insidietur nuptæ: stans et in sicco carpit, quo frugem modo. sed culpant ablui usu; alioqui fulgentius instrui poterat luxuria, certe innocentius. Non est nunc propositum ista consectari, nec committemus, ut subiciendo viliora luxuriam utilitate circumscribamus , dicturi et alias herbis tingui parietes nec pingi lapide. nec tinguendi tamen rationem omisissemus, si umquam ea liberalium artium fuisset. interim fortius agetur, auctoritasque, quanta debet, etiam surdis, hoc est ignobilibus , herbis perhibebitur, siquidem auctores imperii Romani conditoresque immensum quiddam et hinc sumpsere, quoniam non aliunde sagmina in remediis publicis fuere et in sacris legationibusque verbenæ. certe utroque nomine idem significatur, hoc est gramen ex arce cum sua terra evolsum, ac semper e legatis, cum ad hostes clarigatumque mitterentur, id est res raptas dare repetitum, unus utique verbenarius vocabatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
