Plinius Maior, Naturalis Historia
Tenuioribus utebantur antiqui, stroppos appellantes , unde nata strophiola. quin et vocabulum ipsum tarde communicatum est, inter sacra tantum et bellicos honores coronis suum nomen vindicantibus. cum vero e floribus fierent, serta a serendo serieve appellabantur, quod apud Græcos quoque non adeo antiquitus placuit. Arborum enim ramis coronari in sacris certaminibus erat primum. postea variari coeptum mixtura versicolori florum, quæ invicem odores coloresque accenderet, Sicyone ingenio Pausiæ pictoris atque Glyceræ coronariæ dilectæ admodum illi, cum opera eius pictura imitaretur , illa provocans variaret, essetque certamen artis ac naturæ, quales etiam nunc extant artificis illius tabellæ atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit ipsam. idque factum est post Olympiada c. sic coronis e floribus receptis paulo mox subiere, quæ vocantur Ægyptiæ, ac deinde hibernæ, cum terra flores negat, ramento e cornibus tincto. paulatimque et Romæ subrepsit appellatio corollis inter initia propter gracilitatem nominatis , mox et corollariis, postquam e lamina tenui ærea inaurata aut inargentata dabantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
