Plinius Maior, Naturalis Historia
Multi hunc esse aput nos, qui anguinus vocetur , ab aliis erraticus, arbitrantur, quo decocto sparsa mures non adtingunt. iidem podagris eum et articulariis morbis decoctum in aceto inlinunt præsentaneo remedio, lumborum vero dolores seine sole siccato, dein trito, X??? XX pondere in hemina aquæ dato sanant, tumores subitos inlito cum lacte mulierum. purgat eas elaterium, sed gravidis abortum facit. suspiriosis prodest, morbo vero regio in nares coniectum. lentigines ac maculas e facie tollit in sole inlitum. Multi eadem omnia sativis adtribuunt, magni etiam sine is momenti. namque et eorum semen quantum tres digiti adprehenderint cum cumino tritum potumque in vino tussientibus auxiliatur, et phreneticis in lacte mulieris , et dysintericis acetabuli mensura, purulenta autem expuentibus cum cumino pari pondere, et iocineris vitiis in aqua mulsa. urinam movet ex vino dulci, et in renium dolore clysteribus simul cum cumino infunditur. Ei, qui pepones vocantur, refrigerant maxime in cibo et emolliunt alvum. caro eorum epiphoris oculorum aut doloribus inponitur. radix sanat ulcera concreta in modum favi, quæ ceria vocant. eadem concitat vomitiones ; siccatur, in farinam tunsa datur quattuor obolis in aqua mulsa, ita ut qui biberit quingentos passus postea ambulet. hæc farina et in smegmata adicitur. cortex quoque vomitionem movet, faciem purgat. hoc et folia cuiuscumque sativi inlita. eadem cum melle et epinyctidas sanant, cum vino canis morsus, item multipedæ; sepa Græci vocant, oblongam, pilosis pedibus, pecori præcipue nocivam; morsum tumor insequitur et putrescit locus. ipse cucumis odore defectum animi refovet.—(Coctos deraso cortice ex oleo et aceto ac melle iucundiores esse certum est.)—
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
