Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 17, cap. 2

Aquilone maxime gaudent, densiores ab adflatu eius lætioresque et materie firmiores. qua in re plerique falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento eo opponenda et id tantum a septentrione servandum. quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati conferunt, et sic optime germinant, alioqui, si blandiantur austri, defetiscentes, ac magis etiam in flore. nam si, cum defloruere, protinus sequantur imbres, in totum poma depereunt , adeo ut amygdalæ et piri, etiam si omnino nubilum fuit austrinusve flatus, amittant fetus. circa vergilias quidem pluvere inimicissimum viti et oleæ, quoniam tum coitus est earum. hoc est illud quadriduum oleis decretorium , hic articulus austrinus nubili spurci, quod diximus. fruges quoque peius maturescunt austrinis diebus, sed celerius. illa sunt noxia frigora, quæ septentrionibus aut præposteris fiunt horis. hiemem quidem aquiloniam esse omnibus satis utilissimum. imbres vero tum expetendi evidens causa est, quoniam arbores fetu exinanitas et foliorum quoque amissione languidas naturale est avide esurire, cibus autem earum imber. quare tepidam esse hiemem, ut absumpto partu arborum sequatur protinus conceptus, id est germinatio, ac deinde alia florescendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur. quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsæ moriuntur arbores, quando nemini dubia poena est in fame laborantium. ergo qui dixit hiemes serenas optandas , non pro arboribus vota fecit; nec per solstitia imbres vitibus conducunt; hiberno quidem pulvere lætiores fieri messes luxuriantis ingenii fertilitate dictum est. alioqui vota arborum frugumque communia sunt nives diutinas sedere. causa non solum quia animam terræ evanescentem exhalatione includunt et conprimunt retroque agunt in vires frugum atque radices, verum quod et liquorem sensim præbent, purum præterea levissimumque, quando nix aquarum cælestium spuma est. ergo umor ex his non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur destillans velut ex ubere, alit omnia, quia non inundat. tellus quoque illo modo fermentescit, et sui plena, a lactescentibus satis non effeta, cum tempus aperit, tepidis adridet horis. ita maxime frumenta pinguescunt, præterquam ubi calidus semper aër est, ut in Ægypto. continuatio enim et ipsa consuetudo idem quod modus aliubi efficit, plurimumque prodest ubicumque non esse quod noceat. in maiore parte orbis, cum præcoces excurrere germinationes evocatæ indulgentia cæli, secutis frigoribus exuruntur. qua de causa serotinæ hiemes noxiæ, silvestribus quoque, quæ magis etiam dolent urguente umbra sua nec adiuvante medicina, quando vestire teneras intorto stramento in silvestribus non est. ergo tempestivæ aquæ hibernis primum imbribus, dein germinationem antecedentibus; tertium tempus est, cum educant poma, nec protinus, sed iam valido fetu. quæ fructus suos diutius continent longioresque desiderant cibos, his et serotinæ aquæ utiles, ut viti, oleæ, punicis. hæ tam en pluviæ generis cuiusque arboribus diverso modo desiderantur , aliis alio tempore maturantibus. quapropter eisdem imbribus aliqua lædi videas, aliqua iuvari, etiam in eodem genere, sicut in piris alio die hiberna quærunt pluvias, alio vero præcocia, ut pariter quidem omnia desiderent hibernum tempus, set ante germinationem. quæ aquilonem austro utiliorem facit ratio, eadem mediterranea maritimis præfert—sunt enim plerumque frigidiora — et montuosa planis et nocturnes imbres diurnis. magis fruuntur aquis sata non statim auferente eas sole. Conexa et situs vinearum arbustorumque ratio est, quas in horas debeant spectare. Vergilius ad occasus seri damnavit, aliqui sic maluere quam in exortus. a pluribus meridiem probari adverto, nec arbitror perpetuum quicquam in hoc præcipi posse. ad soli naturam, ad loci ingenium, ad cæli cuiusque mores dirigenda sollertia est. in Africa meridiem vineas spectare et viti inutile et colono insalubre est, quoniam ipsa meridianæ subiacet plagæ, quapropter ibi, qui in occasum aut septentriones conseret, optime miscebit solum cælo. cum Vergilius occasus improbet, nec de septentrione relinqui dubitatio videtur. atqui in cisalpina Italia magna ex parte vineis ita positis compertum est nullas esse fertiliores. multum rationis optinent et venti. in Narbonensi provincia atque Liguria et parte Etruriæ contra circium serere imperitia existimatur , eundemque oblicum accipere providentia. is namque æstates ibi temperat, sed tanta plerumque violentia, ut auferat tecta.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑