Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 14, cap. 2

Genera vitium numero conprehendi posse unus existimavit Democritus, cuncta sibi Græciæ cognita professus ; ceteri innumera atque infinita esse prodiderunt, quod verius apparebit ex vini. nec omnia dicentur, sed maxime insignia, quippe totidem pæne sunt quot agri, quam ob rem celeberrimas vitium aut quibus est aliqua proprietate miraculum ostendisse sa???is erit. Principatus datur Aminneis firmitatem propter senioque proficientem vini eius utique vitam. quinque earum genera. ex iis germana minor acino melius deflorescit, imbres tempestatesque tolerat, non item maior, sed in arbore quam in iugo minus obnoxia. gemellarum, quibus hoc nomen uvæ semper geminæ dedere, asperrimus sapor, sed vires præcipuæ . ex iis minor austro læditur, ceteris ventis alitur, ut in Vesuvio monte Surrentinisque collibus, in reliquis Italiæ partibus non nisi arbori accommodata. quintum genus lanatæ. ne Seras miremur aut Indos adeo, lanugo eam vestit. prima ex Aminneis maturescit ocissimeque putrescit. Proxima dignitas Nomentanis, rubente materia, quapropter quidam rubellas appellavere vineas. hæ minus fertiles , vinaceis et fæce nimiæ, contra pruinas fortissimæ, siccitate magis quam imbre, æstu quam algore vexantur. quam ob rem in frigidis umidisque principatum obtinent. fertilior quæ minor acino et folio scissa minus. Apianis apes dedere cognomen, præcipue earum avidæ. ex iis duo genera lanugine et ipsa pubescunt. distant quod altera celerius maturescit, quamquam et altera properante. situs frigidi iis non respuuntur, et tamen nullæ celerius imbre putrescunt. vina primo dulcia austeritatem annis accipiunt . Etruria nulla rlagis vite gaudet. et hactenus potissima nobilitas datur peculiaribus atque vernaculis Italiæ; ceteræ advenere . e Caio Thasove Græcula non inferior Aminneis bonitate, prætenera acino et uva tam parva, ut nisi pinguissimo solo colere non prosit. eugeniam Tauromenitani colles cum generositatis cognomine misere Albano tantum agro, quoniam translata statim mutatur. namque est aliquis tantus locorum amor, ut omnem in iis gloriam suam relinquant nec usquam transeant totæ. quod et in Rætica Allobrogicaque, quam supra picatam appellavimus, evenit, domi nobilibus nec agnoscendis alibi. fecundæ tamen bonitatis vice copiam præstant, eugenia ferventibus locis, Rætic .a temperatis, Allobrogica frigidis, gelu maturescens et colore nigra. ex iis quas adhuc diximus, sed etiam e nigris, vina vetustate in album colorem transeunt. reliquæ ignobiles , aliquando tamen cæli aut soli opera non fallunt vetustatem , sicuti Fæcenia et cum ea florens Biturigiaca, acino rarior, numquam floris obnoxii, quoniam antecedunt ventisque et imbribus resistunt, meliores tamen algentibus locis quam calidis, umidis quam sitientibus. visulla grandi magis quam denso uvarum partu, inpatiens variantis cæli, sed contra tenorem unum algoris æstusve constans. quæ minor est ex eo genere, melior. in eligendo solo morosa, pingui putrescit, gracili omnino non provenit; mediam temperiem delicate quærit, ob hoc Sabinis collibus familiaris. uva eius indecora visu, sapore iucunda. nisi matura protinus rapitur , etiam non putrescens cadit. contra grandines eam tuetur foliorum amplitudo atque duritia. Insignes iam colore inter purpureas nigrasque helvolæ sæpius variantes et ob id varianæ a quibusdam appellatæ. præfertur in iis nigrior; utraque alternis annis fertilis, sed melior vino, cum parcior. et præciæ duo genera magnitudine acini discernuntur, quibus materies plurima uvaque ollis utilissima; folium apio simile . baliscam Dyrrachini celebrant, Hispaniæ coccolobin vocant. rarior uva, æstus austrosque tolerat, capiti inimica, copia larga. Hispaniæ duo genera eius faciunt, unum oblongo acino, alterum rotundo ; novissimas vindemiant. quo dulcior est coccolobis, hoc melior. sed et austera transit in dulcem vetustatem, et quæ dulcis fuit in austeritatem; tune Albano vino æmulantur . tradunt vesicæ vitiis utilissimum ex iis potum. albuelis summis arboribus fertilior est, visulla imis; quam ob rem circa easdem satæ diversitate naturæ locupletant. inerticulam e nigris appellavere, iustius sobriam dicturi, inveterato præcipue commendabilem vino, sed viribus innoxiam , si quidem temulentiam sola non facit. Fertilitas commendat ceteras principemque helvennacam. duo eius genera: maior quam quidam longam, minor quam marcum appellant, non tam fecundam, sed gratiorem haustu. discernitur folio circinato, verum utraque gracilis. furcas subdere iis necessarium : alioqui ubertatem suam non tolerant . maritimo adflatu gaudent, roscida odere. nulla vitium minus Italiam amat, rara, parva, putrescens in ea, vino quoque quod genuit æstatem non exuperans; nec alia macro solo familiarior. Græcinus, qui alioqui Cornelium Celsum transcripsit, arbitratur non naturam eius repugnare Italiæ, sed culturam avide palmites evocantium. ob id fertilitate sua absumi, si non præpinguis soli ubertas lassescentem sustineat. carbunculare negatur, magna dote, si verum est aliqua in vite cælo non esse ius. Æstus fert spionia, quam quidam spineam vocant, autumnisque imbribus pinguescit; quin immo nebulis una alitur, ob id Ravennati agro peculiaris. vennunculam inter optime deflorescentes e ollis aptissimam Campani malunt surculam vocare, alii scapulam, Tarracina Numisianam, nullas vires proprias habentem, sed totam perinde ac solum valeat, Surrentinis tamen efficacissimam testis Vesuvio tenus. ibi enim Murgentina e Sicilia potentissima, quam Pompeianam aliqui vocant, læto demum feracem, sicut horconia in Campania tantum. e diverso arceraca, Vergilio argitis dicta, ultro solum lætius facit, ipsa contra imbres et senectam fortissima, vino quidem vix annua ac vilitatis cibariæ, sed ubertate præcipua . tolerat et annos mettica, contra omne sidus firmissima, nigro acino, vinis in vetustate rufescentibus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑