Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 13, cap. 2

Nunc dicetur cumulus ipse deliciarum et summa auctoritas rei. ergo regale unguentum, appellatum quoniam Parthorum regibus ita temperatur, constat myrobalano, costo, amomo, cinnamo comaco, cardamomo, nardi spica, maro, murra, casia, styrace, ladano, opobalsamo, calamo iuncoque Syriis, oenanthe, malolathro, serichato , cypro, aspalatho, panace, croco, cypiro , amaraco, loto, melle, vino. nihilque eius rei causa in Italia victrice omnium, in Europa vero tota præter irim Illyricam et nardum Gallicum gignitur. nam vinum et rosa et myrti folia oleumque communia fere omnium terrarum intellegantur. Siccis odoribus constant quæ diapasmata vocantur. nam fæcem unguenti magma appellant. inter omnes potentissimus odor quisquis novissime additur. unguenta optime servantur in alabastris, odores in oleo, quod diuturnitati eorum tanto utilius quanto pinguius, ut ex amygdalis. et ipsa unguenta vetustate meliora. sol inimicus iis, quam ob rem in umbra conduntur plumbeis vasis. experimentum eorum inversa manu capitur, ne carnosæ partis calor vitiet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑