Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 21, cap. 19

vinum quomodo fieret e rosa, diximus inter genera vini. usus suci ad aures, oris ulcera, gingivas, tonsillas gargarizati, stomachum, vulvas, sedis vitia, capitis dolores—in febri per se vel cum aceto—, somnos, nausias. folia uruntur in calliblepharum, et siccis femina adsperguntur. epiphoras quoque arida leniunt. flos somnum facit, inhibet fluctiones mulierum, maxime albas, in posca potus et sanguinis excreationes, stomachi quoque dolores, quantum.... in vini cyathis tribus. seminis optimum crocinum nec anniculo vetustius et in umbra siccatum; nigrum inutile. dentium dolori inlinitur , urinam ciet, stomacho inponitur, item igni sacro non veteri. naribus subductum caput purgat. capita pota ventrem et sanguinem sistunt. ungues rosæ epiphoris salubres sunt; ulcera enim oculorum rosa sordescunt, præterquam initiis epiphoræ ita, ut arida cum pane inponatur. folia quidem intus stomachi rosionibus et intus ventris aut intestinorum utilissima et præcordiis, vel inlita. cibo quoque lapathi modo condiuntur. cavendus in his situs celeriter insidens. et aridis aut expressis aliquis usus. diapasmata inde fiunt ad sudores coercendos ita, ut a balineis inarescant corpori, dein frigida abluantur. silvestris pilulæ cum adipe ursino alopecias emendant. Lilii radices multis modis florem suum nobilitant, contra serpentium ictus ex vino potæ et contra fungorum venena. propter clavos pedum in vino decoquuntur triduoque non solvuntur. cum adipe aut oleo decoctæ pilos quoque adustis reddunt. e mulso potæ inutilem sanguinem cum alvo trahunt, lienique et ruptis, vulsis prosunt et mensibus feminarum, in vino vero decoctæ inpositæque cum melle nervis præcisis. medenttr contra lichenas et lepras, et furfures in facie emendant, erugant corpora, cutem. folia in aceto cocta vulneribus inponuntur, si testium, melius cum hyoscyamo et farina tritici.semen inlinitur igni sacro, flos et folia ulcerum vetustati, sucus qui flore expressus est—ab aliis mel vocatur, ab aliis syrium—ad emolliendas vulvas sudoresque faciendos et suppurationes concoquendas. Narcissi duo genera in usum medici recipiunt, purpureo flore et alterum herbaceum, hunc stomacho inutilem et ideo vomitorium alvosque solventem, nervis inimicum , caput gravantem et a narce narcissum dictum, non a fabuloso puero. utriusque radix mulsei saporis est. ambustis prodest exiguo e melle, sic et vulneribus et luxatis; panis vero cum melle et ærina farina, sic et infixa corpori extrahit. in polenta tritus oleoque contusis medetur et lapide percussis. purgat vulnera permixtus farinæ, nigras vitiligines emaculat. ex hoc flore fit narcissinum oleum ad emolliendas duritias, calfacienda quæ alserint, auribus utilissimum, sed et capitis dolores facit. Violæ silvestres et sativæ. purpureæ refrigerant. contra inflammationes inlinuntur stomacho, ardenti inponuntur et capiti in fronte, oculorum privatim epiphoris et sede procidente volvave et contra suppurationes. crapulam et gravedines capitis inpositis coronis olfactuque discutiunt, anginas ex aqua potæ. id, quod purpureum est ex his, comitialibus medetur, maxime pueris, in aqua potum. semen violæ scorpionibus adversatur. contra flos albæ suppurata aperit, ipsa discutit. et alba autem et lutea extenuat menses, urinam ciet. minor vis est recentibus, ideoque aridis post annum utendum. lutea dimidio cyatho in aquæ tribus menses trahit. radices eius cum aceto inlitæ sedant lienem, item podagram, oculorum autem inflammationes cum murra et croco. folia cum melle purgant capitis ulcera, cum cerato rimas sedis et quæ in umidis sunt, ex aceto vero collectiones sanant. Baccar in medicinæ usu aliqui ex nostris perpressam vocant. auxiliatur contra serpentes, capitis dolores fervoresque, item epiphoras. inponitur mammis tumentibus a partu et ægilopiis incipientibus ignibusque sacris. odor somnum gignit. radicem decoctam bibere spasticis, eversis, convulsis, suspiriosis salutare est et in tussi vetere. rami eius tres quattuorve decocuntur ad tertias partes; hæc potio mulieres ex abortu purgat. laterum punctiones tollit et vesicæ calculos. tundituret utiliter in diapasmata. vestibus odoris gratia inseritur. combretum, quod simile ei diximus, tritum cum axungia vulnera mire sanat. Asarum iocinerum vitiis salutare esse traditur uncia sumpta in hemina mulsi mixti. alvum purgat ellebori modo, hydropicis prodest et præcordiis vulvisque ac morbo regio. in mustum si addatur, facit vinum urinis ciendis. effoditur cum folia mittit, siccatur et conditur. in umbra situm celerrime sentit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑