Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 17, cap. 19

<7> Est etiamnum nova inserendi ratio, ne quid sciens quidem præteream, quod usquam invenerim, Columellæ excogitata, ut adfirmat ipse, qua vel diversæ insociabilesque arborum naturæ copulentur, ut fici atque oleæ. iuxta hanc seri ficum iubet non ampliore intervallo , quam ut contingi large possit ramo oleæ quam maxime sequaci atque oboedituro, eumque omni interim tempore edomari meditatione curvandi. postea fico adepta vires, quod evenire trimæ aut utique quinquenni, detruncata superficie ipsumquoque deputatum et, ut dictum est, adraso cacumine defigi in crure fici, custoditum vinculis, ne curvatura fugiat. ita quodam propaginum insitorumque temperamento triennio communem inter duas matres coalescere, quarto anno abscisum totum adoptantis esse, nondum vulgata ratione aut mihi certe satis conperta. Cetero eadem illa de calidis frigidisque et umidis aut siccis supra dicta ratio et scrobes fodere monstravit. in aquosis enim neque amplos neque altos facere expediet , aliter in æstuoso et sicco, ut quam maxime accipiant aquam contineantque. hæc et veteres arbores colendi ratio est. ferventibus enim locis adcumulant æstate radices operiuntque, ne solis ardor exurat. aliubi ablaqueant perflatusque admittunt. iidem hieme cumulis a gelu vindidicant . contra illi hieme aperiunt umoremque sitientibus quærunt. ubicumque circumfodiendi arbores ratio [in circuitum] pedes in orbem ternos, neque id in pratis, quoniam amore solis umorisque in summa tellure oberrant. Et de arboribus quidem fructus gratia serendis inserendisque in universum sint dicta hæc:

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑