Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 15, cap. 19

caprificus vocatur e silvestri genere ficus numquam maturesceus , sed quod ipsa non habet alii tribuens, quoniam est naturalis causarum transitus fitque ut e putrescentibus gignatur aliquid. ergo culices parit; hi fraudati alimento in matre, putri eius tabe, ad cognata evolant morsuque ficorum crebro, hoc est avidiore pastu, aperientes ora earum, ita penetrantes intus solem primo secum inducunt cerialesque auras inmittunt foribus adapertis . mox lacteum umorem, hoc est infantiam pomi, absumunt — quod fit et sponte —, ideoque ficetis caprificus permittitur ad rationem venti, ut flatus evolantes in ficos ferat. inde repertum ut inlatæ quoque aliunde et inter se colligatæ inicerentur fico, quod in macro solo et aquilonio non desiderant, quoniam sponte arescunt loci situ rimisque eadem quæ culicum opere causa perficit, nec ubi multus pulvis, quod evenit maxime frequenti via adposita. namque et pulveri vis siccandi sucumque lactis absorbendi. quæ ratio pulvere et caprificatione hoc quoque præstat ne decidant, absumpto umore tenero et cum quadam fragilitate ponderoso. ficis mollis omnibus tactus, maturis frumenta intus, sucus maturescentibus lactis, percoctis mellis. senescunt in arbore anusque destillant cummium lacrima. siccat honos laudatas, servat in capsis, Ebuso in insula præstantissimas amplissimasque, mox in Marrucinis; at ubi copia abundat , implentur orcæ in Asia, cadi autem in Ruspina Africæ urbe, panisque simul et opsonii vicem siccatæ implent, utpote cum Cato cibaria ruris operariis iusta ceu lege sanciens minui iubeat per fici maturitatem . cum recenti fico salis vice caseo vesci nuper excogitatum est. ex hoc genere sunt, ut diximus, cottana et caricæ quæque conscendenti navem adversus Parthos omen fecere M. Crasso venales prædicantis voce, Cavneæ. omnia hæc in Albense rus e Syria intulit L. Vitellius, qui postea censor fuit, cum legatus in ea provincia esset, novissimis Ti. Cæsaris temporibus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑