Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 14, cap. 19

Et quoniam religione vita constat, prolibare diis nefastum habetur vina — præter inputatæ — vitis ss fulmine tactæ quamque iuxta hominis mors laqueo pependerit aut vulneratis pedibus calcatæ, et quod circumcisis vinaceis profluxerit, aut superne deciduo inmundiore lapsu aliqud polluta, item Græca, quoniam aquam habeant.— Vitis ipsa quoque manditur decoctis caulibus summis, qui et condiuntur in aceto ac muria. Verum et de apparatu vini dixisse conveniat, cum Græci privatim ea præcepta condiderint artemque fecerint, sicut Euphronius et Aristomachus et Commiades et Hicesius. Africa gypso mitigat asperitatem nec non aliquibus partibus sui calce. Græcia argilla aut marmore aut sale aut mari lenitatem excitat, Italiæ pars aliqua crapulana pice, ac resina condire musta volgare ei est provinciisque finitimis. § 117: cfr. Pl. supra 75. — nonnusquam prioris vini fæce acetove condiunt. nec non et ex ipso musto fiunt medicamina. decoquitur ut dulcescat portione virium, nec durare ultra annuum spatium tale proditur . aliquibus in locis decocunt ad sapas musta infusisque iis ferociam frangunt. et in hoc tamen genere et in omni alio subministrant vasa ipsa condimentis picis, cuius faciendæ ratio proximo dicetur volumine.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑