Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 11, cap. 19

sunt et operis morbi: cum favos non explent, claron vocant; item blapsigonian, si fetum non peragant . Inimica et echo est resultanti sono, qui pavidas alterno pulset ictu; inimica et nebula. aranei quoque vel maxime hostiles: cum prævaluere, ut intexant, enecant alvos. papilio etiam hic ignavus et inhonoratus, luminibus accensis advolitans, pestifer, nec uno modo: nam et ipse ceras depascitur et relinquit excrementa, e quibus teredines gignuntur; fila etiam araneosa , quacumque incessit, alarum maxime e lanugine obtexit. nascuntur et in ipso ligno teredines , quæ ceras præcipue adpetunt. infestat et aviditas pastus, nimia forum satietate verno maxime tempore alvo cita. oleo quidem non apes tantum, sed omnia insecta exanimantur , præcipue si capite uncto in sole ponantur. aliquando et ipsæ contrahunt mortis sibi causas, cum sensere eximi mella,avide vorantes, cetero preaparce et quæ alioqui prodigas atque edaces non secus ac pigras et ignavas proturbent. nocent et sua mella ipsis inlitæque ab aversa parte moriuntur. tot hostibus, tot casibus — et quotam portionem eorum commemoro? — tam munificum animal expositum est. remedia dicemus suis locis; nunc enim sermo de natura est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑