Plinius Maior, Naturalis Historia
Tigrim Hyrcani et Indi ferunt, animal velocitatis tremendæ et maxime cognitæ, dum capitur totus eius fetus , qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo quam maxime pernici atque in recentes subinde transfertur. at ubi vacuum cubile reperit feta— maribus enim subolis cura non est —, fertur præceps odore vestigans. raptor adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque consequitur ac subinde, donec in navem regresso inrita feritas sævit in litore. Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo genera, Bactriæ et Arabiæ ; differunt, quod illæ bina habent tubera in dorso, hæ singula et sub pectore alterum, cui incumbant. dentium superiore ordine, ut boves, carent in utroque genere. omnes autem iumentorum ministeriis dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis. velocitas ut equo , sed sua cuique mensura sicuti vires. nec ultra adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit. odium adversus equos gerunt naturale. sitim et quadriduo tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in præteritum et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua: aliter potu non gaudent. vivunt quinquagenis annis, quædam et centenis. utrimque rabiem et ipsæ sentiunt. castrandi genus etiam feminas, quæ bello præparentur, inventum est: fortiores ita fiunt coitu negato. Harum aliqua similitudo in duo transfertur animalia . Nabun Æthiopes vocant collo similem equo, pedibus et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata camelopardalis, dictatoris Cæsaris circensibus ludis primum visa Romæ. ex eo subinde cernitur, aspectu magis quam feritate conspicua, quare etiam ovis feræ nomen invenit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
