Plinius Maior, Naturalis Historia
In medicina per se plumbi usus cicatrices reprimere adalligatisque lumborum et renium parti lamnis frigidiore natura inhibere inpetus venerisvisaque in quiete veneria sponte naturæ erumpentia usque in genus morbi. his lamnis Calvus orator cohibuisse se traditur viresque corporis studiorum labori custodisse. Nero, quoniam ita placuit diis, princeps, lamna pectori inposita sub ea cantica exclamans alendis vocibus demonstravit rationem. coquitur ad medicinæ usus patinis fictilibus substrato sulpure minuto, lamnis inpositis tenuibus opertisque sulpure et ferro mixtis. cum coquatur, munienda in eo opere foramina spiritus convenit; alioqui plumbi fornacium halitus noxius sentitur. et pestilens est, canibus ocissime, omnium vero metallorum muscis et culicibus, quam ob rem non sunt ea tædia in metallis. quidam in coquendo scobem plumbi lima quæsitam sulpuri miscent, alii cerussam potius quam sulpur. fit et lotura plumbi usus in medicina. cum se ipso teritur in mortariis plumbeis addita aqua cælesti, done crassescat; postea supernatans aqua tollitur spongeis; quod crassissimum fuit, siccatum dividitur in pastillos. quidam limatum plumbum sic terunt, quidam et plumbaginem admiscent, alii vero acetum, alii vinum, alii adipem, alii rosam. quidam in lapideo mortario et maxime Thebaico plumbeum pistillum terere malunt, candidiusque ita fit medicamentum. id autem quod ustum est plumbum lavatur ut stibis et cadmea. potest adstringere, sistere, contrahere cicatrices; usu est eodem et in oculorum medicamentis, maxime contra procidentiam eorum et inanitates ulcerum excrescentiave rimasque sedis aut hæmorroidas et condylomata . ad hæc maxime lotura plumbi facit, cinis autem usti ad serpentia ulcera aut sordida, eademque quæ chartis ratio profectus. uritur autem in patinis per lamnas minutas cum sulpure, versatum rudibus ferreis aut ferulaceis, donec liquor mutetur in cinerem; dein refrigeratum teritur in farinam. alii elimatam scobem in fictili crudo cocunt in caminis, donec percoquatur figlinum . aliqui cerussam admiscent pari mensura aut hordeum teruntque ut in crudo dictum est, et præferunt sic plumbum spodio Cyprio. Scoria quoque plumbi in usu est. optima quæ maxime ad luteum colorem accedit, sine plumbi reliquiis aut sulpuris specie et terra carens. lavatur hæc in mortariis minutim fracta, done aqua luteum colorem trahat, et transfunditur in vas purum, idque sæpius, usque dum subsidat quod utilissimum est. effectus habet eosdem quos plumbum, sed acriores. mirarique succurrit experiential vitæ, ne fæce quidem rerum excrementorumque foeditate intemptata tot modis. Fit et spodium ex plumbo eodem modo quo ex Cyprio ære; lavatur in linteis raris aqua cælesti separaturque terrenum transfusione; cribratum teritur. quidam pulverem eum pinnis digerere malunt ac terere in vino odorato. Est et molybdæna, quam alio loco galenam appellavimus , vena argenti plumbique communis. Melior hæc, quanto magis aurei colors quantoque minus plumbosa, friabilis et modice gravis. cocta cum oleo iocineris colorem trahit. adhærescit et auri argentique fornacibus; hanc metallicam vocant. laudatissima quæ in Zephyrio fiat; probantur minime terrenæ minimeque lapidosæ. coquuntur lavanturque scoriæ modo. usus in lipara ad lenienda ac refrigeranda ulcera et emplastris, quæ non inligantur, sed inlita ad cicatricem perducunt in teneris corporibus mollissimisque partibus. compositio eius e libris III et ceræ libra, olei III heminis, quod in senili corpore cum fracibus additur. temperatur cum spuma argenti et scoria plumbi ad dysenteriam et tenesmum fovenda calida. Psimithium quoque, hoc est cerussam, plumbariæ dant officinæ, laudatissimam in Rhodo. fit autem ramentis plumbi tenuissimis super vas aceti asperrimi inpositis atque ita destillantibus. quod ex eo cecidit in ipsum acetum, arefactum molitur et cribratur iterumque aceto admixto in pastillos dividitur et in sole siccatur æstate. fit et alio modo, addito in urceos aceti plumbo opturatos per dies X derasoque ceu situ ac rursus reiecto, donec deficiat materia. quod derasum est, teritur et cribratur et coquitur in patinis misceturque rudiculis, done rufescat et simile sandaracæ fiat. dein lavatur dulci aqua, donec nubeculæ omnes eluantur. siccatur postea similiter et in pastillos dividitur. vis eius eadem quæ supra dictis, lenissima tantum ex omnibus, præterque ad candorem feminarum. est autem letalis potu sicut spuma argenti. postea cerussa ipsa, si coquatur, rufescit. Sandaracæ quoque propemodum dicta natura est. invenitur autem et in aurariis et in argentariis metallis , melior quo magis rufa quoque magis virus sulpuris redolens ac pura friabilisque. valet purgare, sistere, excalfacere , erodere, summa eius dote septica. explet alopecias ex aceto inlita; additur oculorum medicamentis; fauces purgat cum melle sumpta vocemque limpidam et canoram facit; suspiriosis et tussientibus iucunde medetur cum resina terebinthina in cibo sumpta, suffita quoque cum cedro ipso nidore isdem medetur. Et arrhenicum ex eadem est materia. quod optimum , coloris etiam in auro excellentis; quod vero pallidius aut sandaracæ simile est, deterius iudicatur. est et tertium genus, quo miscetur aureus color sandaracæ. utraque hæc squamosa, illud vero siccum purumque, gracili venarum discursu fissile. vis eadem quæ supra, sed acrior. itaque et causticis additur et psilotris. tollit et pterygia digitorum carnesque narium et condylomata et quidquid excrescit. torretur, ut valdius prosit, in nova testa, donec mutet colorem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
