Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 28, cap. 18

Sanguinem sistit coagulum cervinum ex aceto, item leporis, huius quidem et pilorum cinis, item e fimo asini cinis inlitus—efficacior vis e maribus aceto admixto et in lana ad omne profluvium inposito—, similiter ex equino, capitis et feminum aut fimi vitulorum cinis inlitus ex aceto, item caprini cornus vel fimi ex aceto. hircini vero iocineris dissecti sanies efficacior, et cinis utriusque ex vino potus vel naribus ex aceto inlitus, hircini quoque utris, vinarii dumtaxat, cinis cum pari pondere resinæ, quo genere sistitur sanguis et vulnus glutinatur . hædinum quoque coagulum ex aceto et feminum eius combustorum cinis similiter pollere traduntur. Ulcera sanat in tibiis cruribusque ursinus adips admixta rubrica; quæ vero serpant, fel aprunum cum resina et cerussa, maxillarum apri vel suum cinis, fimum suum inlitum siccum, item caprinum ex aceto subactumetsubfervefactum. cetera purgantur et explentur butyro, cornus cervini cinere vel medulla cervi, felle taurino cum cyprino oleo aut irino. fimum recens suum vel inveterati farina inlinuntur vulneribus ferro factis. phagedænis et fistulis inmittitur fel tauri cum suco porri aut lacte mulierum vel sanguis aridus cum cotyledone herba. carcinomata curat coagulum leporis cum pari pondere capparis adspersum vino, gangrænas ursinum fel pinna inlitum, asini ungularum cinis ea quæ serpunt ulcera inspersus. sanguis equi adrodit carnes septica vi, item fimi equini inveterati favilla; ea vero, quæ phagedænas vocant in ulcerum genere, corii bubuli cinis cum melle. caro vituli recentia vulnera non patitur intumescere, fimum bubulum cum melle. fimi vitulini cinis sordida ulcera et quæ cacoēthe vocant et lacte mulieris sanant ; recentes plagas ferro inlatas glutinum taurinum liquefactum, tertio die solutum . caseus caprinus siccus ex aceto ac melle purgat ulcera; quæ vero serpant, cohibet sebum cum cera, idem addita pice ac sulpure percurat. similiter proficit ad caco ēthe hædi feminum cinis e lacte mulieris, et adversus carbunculos suis feminæ cerebrum tostum inlitumque. Scabiem hominis asininæ medullæ maxime abolent et urina eiusdem cum suo luto inlita, butyrum etiam, quod in iumentis proficit cum resina calida, glutinum taurinum in aceto liquefactum addita calce, fel caprinum cum aluminis cinere; bovas fimum bubulum, unde et nomen traxere. canum scabies sanatur bubulo sanguine recenti iterumque, cum inarescat, inlito et postero die abluto cinere lixivo. Spinæ et similia corpori extrahuntur felis excrementis , item capræ ex vino, coagulo quocumque, sed maxime leporis, cum turis polline et oleo aut cum visci pari pondere aut cum propoli.—Cicatrices nigras sebum asininum reducit ad colorem, fel vituli extenuat calefactum. medici adiciunt murram et mel et crocum æreaque pyxide condunt; aliqui et florem æris admiscent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑