Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 24, cap. 18

Eriphiam multi prodidere. scarabæum hæc in avena habet sursum deorsum decurrentem cum sono hædi, unde et nomen accepit. hac ad vocem nihil præstantius esse tradunt. Herba lanaria ovibus ieiunis data lactis abundantiam facit.—Æque nota lactoris vulgo est, plena lactis quod degustatum vomitiones concitat. eandem hanc aliqui esse dicunt, alii similem illi, quam militarem vocant , quoniam vulnus ferro factum nullum non intra dies v sanet ex oleo inposita. Celebratur autem et a Græcis stratiotes, sed ea in Ægypto tantum et inundatione Nili nascitur, aizoo similis, ni maiora haberet folia. refrigerat mire et vulnera sanat ex aceto inlita, item ignes sacros et suppurationes. sanguinem quoque, qui defluit a renibus, pota cum ture masculo mirifice sistit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑