Plinius Maior, Naturalis Historia
Chamæleonem aliqui ixian vocant. duo genera eius: candidior asperiora habet folia, serpit in terra echini modo spinas erigens, radice dulci, odore gravi. quibusdam in locis viscum gignit album sub alis foliorum, maxime circa canis ortum, quo modo tura nasci dicuntur, unde et ixia appellatur. hac mastiche utuntur mulieres. quare et chamæleon vocetur, varietate foliorum evenit; mutat enim cum terra colores, hic niger, illic viridis, aliubi cyaneus , aliubi croceus atque aliis coloribus. ex his candidus hydropicos sanat suco radicis decoctæ; bibitur drachma in passo. pellit et interaneorum animalia acetabuli mensura suci eiusdem in vino austero cum origani scopis. facitad difficultatem urinæ. hic sucus occidit et canes suesque in polenta addita aqua et oleo, contrahit in se mures ac necat, nisi protinus aquam sorbeant . radicem eius aliqui concisam servari iubent funiculis pendentem decoquereque in cibo contra fluctiones, quas Græci rheumatismos vocant. ex nigris aliqui marem dixere, cui flos purpureus esset, et feminam, cui violaceus; set una nascuntur caule cubitali, crassitudine digitali. radicibus eorum lichenes curantur cum sulpure et bitumine una coctis, conmanducatis vero dentes mobiles aut in aceto decoctis. suco scabiem et quadripedum sanant. et ricinos canum necat, iuvencos quoque anginæ modo, quare a quibusdam ulophyton vocatur, set et cynozolon propter gravitatem odoris. ferunt et hæc viscum ulceribus utilissimum. omnium autem generum eorum radices scorpionibus adversantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
