Plinius Maior, Naturalis Historia
Similia præcipit et de iunco, quem mariscum appellant, ad texendas tegetes et ipsum lunio mense eximi ad Iulium medium præcipiens, cetera desiccando eadem, quæ de ulva suo loco diximus. alterum genus iuncorum facit, quod marinum et a Græcis oxyschoenon vocari invenio. tria genera eius: acuti, sterilis, quem marem et oxyn Græci vocant; reliqua feminini, ferentis semen nigrum: quem melancranim appellant, crassior hic et fruticosior, magisque etiamnum tertius, qui vocatur holoschoenus . ex his melancranis sine aliis generibus nascitur , oxys autem et holoschoenus eodem cæspite. utilissimus ad vitilia holoschoenus, quia mollis et carnosus est; fert fructum ovorum cohærentium modo. nascitur autem et is, quem marem appellavimus, ex semetipso, cacumine in terram defixo, melancranis autem suo semine. alioqui omnium radices omnibus annis intermoriuntur. usus ad nassas marinas, vitilium elegantiam, lucernarum lumina, præcipua medulla, amplitudine iuxta maritimas Alpes tanta, ut inciso ventre inpleant pæne unciarum latitudinem, in Ægypto vero cubitorum longitudinem non aliis utiliorem. quidam etiamnum unum genus faciunt iunci trianguli —cyperon vocant—, multi vero non discernunt a cypiro vicinitate nominis. nos distinguemus utrumque. Cypirus est gladiolus, ut diximus, radice bulbosa, laudatissimus in insulis Creta, dein Naxo et postea in Phoenice . Cretico candor odorque vicinus nardo, Naxio acrior, Phoenicio exiguum spirans, nullus Ægyptio, nam et ibi nascitur. discutit duritias corporum; iam remedia enim dicemus, quoniam et florum odorumque generi est magnus usus in medicina, quod ad cypiron attinet, Apollodorum quidem sequar, qui negat bibendum, quamquam professus efficacissimum esse adversus calculos. os eo fovet. feminis quidem abortus facere non dubitat; mirumque, tradit barbaros suffitum huius herbæ excipientes ore lienes consumere et non egredi domibus nisi ab hoc suffitu, vegetiores enim firmioresque sic etiam in die fieri; intertriginum et alarum vitiis perfrictionibusque cum oleo inlitum non dubie mederi. Cyperos iuncus est, qualiter diximus, angulosus, iuxta terram candidus, cacumine niger pinguisque. folia ima porraceis exiliora, in cacumine minuta, inter quæ semen est. radix olivæ nigræ similis, quam, cum oblonga est, cyperida vocant, magni in medicina usus. laus cypero prima Hammoniaco, secunda Rhodio, tertia Theræo, novissima Ægyptio. qui et confudit intellectum, quoniam et cypiros ibi nascitur. sed cypirosradice durissima vixque spirans, cyperis odor et ipsis nardum imitans. est et per se Indica herba, quæ cypira vocatur, zingiberis effigie; commanducata croci vim reddit. cypero vis in medicine psilotri. inlinitur pterygiis ulceribusque genitalium et quæ in umore sunt omnibus, sicut oris ulceribus. radix adversus serpentium ictus et scorpionum præsentis remedii est. vulvas aperit pota; largiori tanta vis, ut et expellat eas. urinam ciet et calculos, ob id utilissima hydropicis. inlinitur et ulceribus, quæ serpunt, sed his præcipua, quæ in stomacho sunt, e vino vel aceto inlita. Iunci radix in tribus heminis aquæ decocta ad tertias tussi medetur. semen tostum et in aqua potum sistit alvum et feminarum menses. capitis dolores facit. qui vocatur holoschoenus.... quæ proxima sunt radici , commanducantur adversus araneorum morsus. invenio etiamnum unum iunci genus quod Euripicen vocant; huius semine somnum allici, set modum servandum, ne sopor fiat. Obiter et odorati iunci medicinæ dicentur, quoniam et in..... Syria Coele, ut suo loco rettulimus, nascitur. laudatissimus ex Nabatæa cognomine teuchitis, proximus Babylonius, pessimus ex Africa ac sine odore. est autem rotundus, vinosæ mordacitatis ad linguam; sincerus in confricando odorem rosæ emittit rubentibus fragmentis . discutit inflationes, ob id stomacho utilis bilemque reicientibus. singultus sedat, ructus movet, urinam ciet, vesicæ medetur. ad muliebres usus decoquitur. opisthotonicis cum resina arida inponitur excalfactoria vi. Rosa adstringit, refrigerat. usus eius dividitur in folia et flores, capita. foliorum partes, quæ sunt candidæ , ungues vocantur. in flore aliud est semen, aliud capillus, in capite aliud cortex, aliud calix. folium siccatur aut tribus modis exprimitur: per se, cum ungues non detrahuntur—ibi enim umoris plurimum—, aut cum detractis unguibus reliqua pars aut oleo aut vino maceratur in sole vasis vitreis. quidam et salem admiscent, nonnulli et anchusam aut aspalathum aut iuncum odoratum , quia talis maxime prodest vulvæ ac dysintericis. exprimuntur eadem folia detractis unguibus trita per linteum spissum in æreum vas, lenique igni sucus coquitur, donec fiat crassitudo mellis. ad hæc eligi oportet odoratissima quæque folia.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
