Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 20, cap. 18

Anetum quoque ructus movet et tormina sedat, alvum sistit. epiphoris radices inlinuntur ex aqua vel vino. singultus cohibet semen fervens olfactu; sumptum ex aqua sedat cruditates. cinis eius uvam in faucibus levat, oculos et genituram hebetat. Sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum transmarino alienatur. illud enim hammoniaci lacrimæ simile sagapenon vocatur. prodest laterum et pectoris doloribus , convolsis, tussibus vetustis excreationibusque, præcordiorum tumoribus. sanat et vertigines, tremulos, opisthotonicos , lienes, lumbos, perfrictiones. datur olfactandum ex aceto in strangulatu vulvæ; ceteris et potui datur et cum oleo infricatur. prodest et contra mala medicamenta. Papaveris sativi tria diximus genera, et sponte nascentis alia promisimus. e sativis albi calix ipse teritur et e vino bibitur somni causa. semen elephantiasi medetur . e nigro papavere sopor gignitur scapo inciso, ut Diagoras suadet, cum turgescit, ut lollas, cum deflorescit , hora sereni diei tertia, hoc est cum ros in eo exaruerit . incidi iubent sub capite et calice, nec in alio genere ipsum inciditur caput. sucus et hic et herbæ cuiuscumque lana excipitur aut, si exiguus sit, ungue pollicis , ut lactucis, et postero die magis, quod inaruit, [papaveris vero largus] densatus et in pastillos tritus in umbra siccatur, non vi soporifera modo, verum, si copiosior hauriatur , etiam mortifera per somnos. opium vocant. sic scimus interemptum P. Licini Cæcinæ prætorii viri patrem in Hispania Bavili, cum valetudo inpetibilis odium vitæ fecisset; item plerosque alios. qua de causa magna concertatio extitit. Diagoras, Erasistratus in totum damnavere ut mortiferum, infundi vetantes præterea, quoniam visui noceret. addidit Andreas, ideo non protinus excæcari eo, quoniam adulteraretur Alexandriæ. sed postea usus eius non inprobatus est medicamento nobili , quod διὰ κωδυῶν vocant. semine quoque eius trito in pastillos e lacte utuntur ad somnum, item ad capitis dolores cum rosaceo; cum hoc et aurium dolori instillatur. podagris inlinitur cum lacte mulierum—sic et foliis ipsis utuntur—, item ad ignes sacros et vulnera ex aceto. ego tamen damnaverim collyriis addi, multoque magis quas vocantληξιπυρέτους quasque pepticas et coeliacas. nigrum tamen coeliacis in vino datur. sativum omne maius. rotunda ei capita, at silvestri longa ac pusilla, sed ad omnes effectus valentiora. decoquitur et bibitur contra vigilias, eademque aqua fovent ora. optimum in siccis et ubi raro pluat. cum capita ipsa et folia decocuntur, sucus meconium vocatur, multum opio ignavior. experimentum opii est primum in odore—sincerum enim perpeti non est—, mox in lucernis, ut pura luceat flamma et ut extinctum demum oleat, quæ in fucato non eveniunt. accenditur quoque difficilius et crebro extinguitur. est sinceri experimentum et in aqua, quoniam ut nubecula innatat, fictum in pusulas coit. sed maxime mirum est æstivo sole deprehendi; sincerum enim sudat et se diluit, done suco recenti simile fiat. Mnesides optime servari putat hyoscyami semine adiecto, alii in faba.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑