Plinius Maior, Naturalis Historia
Ex frugibus ostentum semel, quod equidem invenerim , accidit P. Ælio Cn. Cornelio cos., quo anno superatus est Hannibal. in arboribus enim tum nota produntur frumenta. Et quoniam de frugum terræque generibus abunde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante omnia Ægypti facilitate conmemorata. Nilus ibi coloni vice fungens evagari incipit, ut diximus, a solstitio ac nova luna, primo lente, dein vehementius, quamdiu in leone sol est. mox pigrescit in virginem transgresso atque in libra residit. si XII cubita non excessit, fames certa est; nec minus si XVI exsuperavit. tanto enim tardius decedit, quanto abundantius crevit, et sementem arcet. vulgo credebatur a decessu eius serere solitos, mox sues inpellere vestigiis semina deprimentes in madido solo, et credo antiquitus factitatum, nunc quoque non multo graviore opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius semina in limo degressi amnis. hoc fit Novembri mense incipiente, postea pauci runcant—botanismon vocant—, reliqua pars non nisi cum falce arva visit paulo ante kal. Apriles. peragitur autem messis mense Maio, stipula numquam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo tantum continetur. excellentius Thebaidis regioni frumentum , quoniam palustris Ægyptus. similis ratio, sed felicitas maior Babyloniæ Seleuciæ, Euphrate atque Tigri restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu temperatur . Syria quoque tenui sulco arat , cum multifariam in Italia octoni boves ad singulos vomeres anhelent. in omni quidem parte culturæ, sed in hac maxime valet oraculum illud: quid quæque regio patiatur. Vomerum plura genera: culter vocatur inflexus prædensam, priusquam proscindatur, terram secans futurisque sulcis vestigia præscribens incisuris, quas resupinus in arando mordeat vomer. alterun genus est volgare rostrati vectis. tertium in solo facili, nec toto porrectum dentali, sed exigua cuspide in rostro. latior hæc quarto generi et acutior in mucronem fastigata eodemque gladio scindens solum et acie laterum radices herbarum secans. non pridem inventum in Rætia Galliæ duas addere tali rotulas, quod genus vocant plaumorati. cuspis effigiem palæ habet. serunt ita non nisi culta terra et fere nova. latitudo vomeris cæspites versat. semen protinus iniciunt cratesque dentatas supertrahunt. nec sarienda sunt hoc modo sata, sed protelis binis ternisque sic arant. uno boum iugo censeri anno facilis soli quadragena iugera, difficilis tricena iustum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
