Plinius Maior, Naturalis Historia
E reliquo genere pomorum ficus amplissima est, quædamque et piris magnitudine æmulæ. de Ægyptiæ Cypriæque miraculis retulimus inter externas. Idæa rubet olivæ magnitudine, rotundior tantum, sapore mespili. Alexandrinam hanc ibi vocant, crassitudine cubitali, ramosam, materie validam, lentam, sine lacte, cortice viridi, folio tiliæ, sed molli. Onesicritus tradit in Hyrcania multum nostris esse dulciores fertilioresque, ut quæ modios CCLXX singulæ ferant. ad nos ex aliis transiere gentibus, Chalcide, Chio, quarum plura genera. si quidem et Lydiæ, quæ sunt purpureæ, et mamillanæ similitudinem earum habent et callistruthiæ farti sapore præstantiores, ficorum omnium frigidissimæ. nam de Africanis, quoniam multi præferunt cunctis, magna quæstio est, cum id genus in Africam nuperrime transient. patriæ nomen optinent etiam Alexandrinæ ex nigris , candicante rima, cognomine delicatæ. nigra et Rhodia est et Tiburtina de præcocibus. sunt et auctorum nomina iis, Liviæ , Pompei. siccandis hæc sole in annuos usus aptissima cum mariscis et quas harundinum folii macula variat. est et Herculanea et albicerata et aratia alba, pediculo minimo, latissima. primo autem provenit porphyritis , longissimo pediculo. comitatur eam e minimis, vilissimis popularis dicta. contra novissima sub hieme maturatur chelidonia. sunt præterea eædem serotinæ et præcoces, biferæ, alba ac nigra, cum messe vindemiaque maturescentes . serotinæ et a corio appellatæ duro, ex Chalcidicis quarundam trifero proventu. Tarenti tantum prædulces nascuntur, quas vocant onas . Cato de ficis ita memorat: Ficos mariscas in loco cretoso aut aperto serito, in loco autem crassiore aut stercorato Africanas et Herculaneas, Sacontinas, hibernas, Tellanas atras pediculo longo. postea tot subiere nomina atque genera, ut vel hoc solum æstimantibus appareat mutatam esse vitam. sunt et hibernæ quibusdam provinciis, uti Moesiæ, sed artis, non naturæ. parvarum genusarborum post autumnum fimo contegunt, deprehensasque in his hieme grossos, quæ mitiore cælo refossæ cum arbore atque in lucem remissæ novossoles aliosque, quam quibus vixere, avide tamquam iterum natæ accipiunt et curl venientium flore maturescunt, alieno præcoces anno, in tractu vel gelidissimo . Sed a Catone appellata iam tum Africana admonet Africæ ad ingens docimentum usi eo pomo. namque perni ciali odio Carthaginis flagrans nepotumque securitatis anxius, cum clamaret omni senatu Carthaginem delendam, adtulit quodam die in curiam præcocem ex ea provincia ficum ostendensque patribus : Interrogo vos, inquit, quando hanc pomum demptam putetis ex arbore. cum inter omnes recentem esse constaret: Atqui tertium, inquit, ante diem scitote decerptam Carthagine. tam prope a moeris habemus hostem! statimque sumptum est Punicum tertium bellum, quo Carthago deleta est, quamquam Catone anno sequente rapto. quid primum in eo miremur, curam ingeni an occasionem fortuitam, celeritatemque cursus an vehementiam viri? super omnia est, quo nihil equidem duco mirabilius , tantam illam urbem et de terrarum orbe per CXX annos æmulam unius pomi argumento eversam, quod non Trebia aut Trasimenus, non Cannæ busto Romani nominis perficere potuere, non castra Punica ad tertium lapidem vallata portæque Collinæ adequitans ipse Hannibal. tanto propius Carthaginem pomo Cato admovit! Colitur ficus arbor in foro ipso ac comitio Romæ nata, sacra fulguribus ibi conditis magisque ob memoriam eius quæ, nutrix Romuli ac Remi , conditores imperii in Lupercali prima protexit, ruminalis appellata, quoniam sub ea inventa est lupa infantibus præbens rumim (ita vocabant mammam), miraculo ex ære iuxta dicato, tamquam in comitium sponte transisset Atto Navio augurante. nec sine præsagio aliquo arescit rursusque cura sacerdotum seritur. fuit et ante Saturni ædem, urbis anno .. sublata sacro a Vestalibus facto, cum Silvani simulacrum subverteret. eadem fortuito satu vivit in medio foro, qua sidentia imperii fundamenta ostento fatali Curtius maximis bonis, hoc est virtute ac pietate ac morte præclara, expleverat. æque fortuita eodem loco est vitis atque olea, umbræ gratia sedulitate plebeia satæ, ara inde sublata gladiatorio munere Divi luli, quod novissime pugnavit in foro. Admirabilis est pomi huiusce festinatio, unius in cunctis ad maturitatem properantis arte naturæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
