Plinius Maior, Naturalis Historia
Sunt et in vino prodigia. dicitur in Arcadia fieri quod fecunditatem feminis inportet, viris rabiem, at in Achaia maxime circa Ceryniam abigi partum vino atque etiam si uvam edant gravidæ, cum differentia in gustatu non sit. Troezenium vinum qui bibant negantur generare. Thasios duo genera vini diversa facere proditur, quo somnus concilietur, alterum vero quo fugetur. apud eosdem vitis theriaca vocatur, cuius et vinum et uva contra serpentium ictus medetur; libanodes turis odore, ex qua diis prolibant . e diverso aspendios damnata aris; ferunt eam nec ab alite ulla attingi. Thasiam uvam Ægyptus vocat apud se prædulcem, quæ solvit alvum; est contra Lycia, quæ solutam firmat. Ægyptus et ecbolada habet abortus facientem . vina in apothecis canis ortu mutantur quædam posteaque restituuntur sibi. sic et mari navigate, cuius iactatus iis quæ duraverint tantum vetustatis adicere sentitur, quantum habuerint.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
