Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 12, cap. 18

Non sunt eorum cinnamomum aut casia, et tamen felix appellatur Arabia, falsi et ingrati cognominis, quæ hoc acceptum superis ferat, cum plus ex eo inferis debeat. beatam illam fecit hominum etiam in morte luxuria quæ dis intellexerant genita inurentium defunctis. periti rerum adseverant non ferre tantum annuo fetu, quantum Nero princeps novissimo Poppææ suæ die concremaverit. æstimentur post ea toto orbe singulis annis tot funera acervatimque congesta honori cadaverum quæ dis per singulas micas dantur. nec minus propitii erant mola salsa supplicantibus, immo vero, ut palam est, placatiores. verum Arabiæ etiamnum felicius mare est; ex illo namque margaritas mittit. minimaque computatione miliens centena milia sestertium annis omnibus India et Seres et pæninsula illa imperio nostro adimunt: tanti nobis deliciæ et feminæ constant. quota enim partio ex illis ad deos, quæso, iam vel ad inferos pertinet?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑