Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 11, cap. 18

Apes sunt et rusticæ silvestresque, horridæ aspectu, multo iracundiores, sed opere ac labore præstantes. urbanarum duo genera: optimæ breves variæque et in rotunditatem compactiles, deteriores longæ et quibus similitudo vesparum, etiamnum deterrimæ ex iis pilosæ. in Ponto sunt quædam albæ, quæ bis in mense mella faciunt, circa Thermodontem autem fluvium duo genera, aliarum quæ in arboribus mellificant, aliarum quæ sub terra, triplici cerarum ordine, uberrimi proventus. aculeum apibus dedit natura, ventri consertum ad unum ictum. hoc infixo quidam eas statim emori putant, aliqui non nisi in tantum adacto, ut intestini quippiam sequatur, sed fucos postea esse nec mella facere velut castratis viribus pariterque et nocere et prodesse desinere. est in exemplis equus ab iis occisus. odere foedos odores proculque fugiunt, sed et fictos; itaque unguenta redolentes infestant. ipsæ plurimorum animalium iniuriis obnoxiæ. inpugnant eas naturæ eiusdem degeneres vespæ atque crabrones, etiam e culicum genere qui vocantur muliones. populantur hirundines et quædam aliæ aves. insidiantur aquantibus ranæ, quæ maxima earum est operatio tum cum subolem faciunt; nec hæ tantrum quæ stagna rivosque obsident, verum et rubetæ veniunt ultro adrepentesque foribus portas sufflant: ad hoc statio provolat confestimque abripitur . nec sentire ictus apium ranæ traduntur . inimicæ et oves difficile se e lanis earum explicantibus . cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat, exanimantur. Quin et morbos suapte natura sentiunt. index eorum tristitia torpens et cum ante fores in teporem solis promotis aliæ cibos ministrant, cum defunctas progerunt funerantiumque more comitantur exequias. rege ea peste consumpto mæret plebes ignavo dolore, non cibos convehens , non procedens; tristi tantum murmure glomeratur circa corpus eius. subtrahitur itaque deductæ multitudini. alias spectantes exanimem luctum non minuunt; tunc quoque ni subveniatur, fame moriuntur. hilaritate igitur et nitore sanitas æstimatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑