Plinius Maior, Naturalis Historia
Sunt et parvæ aves uncorum unguium, ut pici Martio cognomine insignes et in auspiciis magni. quo in genere arborum cavatores scandentes in subrectum felium modo, illi vero et supini, percussi corticis sono pabulum subesse intellegunt. pullos in cavis educant avium soli. adactos cavernis eorum a pastore cuneos admota quadam ab iis herba elabi creditur vulgo. Trebius auctor est clavum cuneumve adactum quanta libeat vi arbori, in qua nidum habeat, statim exilire cum crepitu arboris, cum insederit [clavo aut cuneo]. ipsi principales Latio sunt in auguriis a rege qui nomen huic avi dedit. unum eorum præscitum transire non queo. in capite prætoris urbani Ælii Tuberonis in foro iura pro tribunali reddentis sedit ita placide, ut manu prehenderetur. respondere vates exitium imperio portendi, si dimitteretur, at si exanimaretur, prætori. et ille avem protinus concerpsit nec multo post implevit prodigium. Vescuntur et glande in hoc genere pomisque multæ , sed quæ came tantum, non bibunt, excepto miluo, quod ipsum in auguriis dirum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
