Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 6, cap. 17

Vltra sunt Scytharum populi. Persæ illos Sacas universos appellavere a proxima gente, antiqui Aramios, Scythæ ipsi Persas Chorsaros et Caucasum montem Croucasim, hoc est nive candidum. multitude populorum innumera et quæ cum Parthis ex æquo degat. celeberrimi eorum Sacæ, Massagetæ, Dahæ, Essedones, Astacæ, Rumnici, Pestici, Homodoti, Histi, Edones, Camæ, Camacæ, Euchatæ, Cotieri, Authusiani, Psacæ, Arimaspi, Antacati, Chroasai, Oetæi. ibi Napæi interisse dicuntur a Palæis. nobilia apud eos flumina Mandragæum et Caspasum. nec in alia parte maior auctorum inconstantia, credo propter innumeras vagasque gentes. haustum ipsius maris duleem esse et Alexander Magnus prodidit et M. Varro talem perlatum Pompeio iuxta res gerenti Mithridatico bello, magnitudine haut dubie influentium amnium victo sale. adicit idem Pompei ductu exploratum, in Bactros septem diebus ex India perveniri ad Bactrum flumen quod in Oxum influat, et ex eo per Caspium in Cyrum subvectos, et V nonamplius dierum terreno itinere ad Phasim in Pontum Indicas posse devehi merces. Insulæ toto eo mari multæ, volgata una maxime Zazata. A Caspio mari Scythicoque oceano in Eoum cursus inflectitur, ad orientem conversa litorum fronte. inhabitabilis eius prima pars a Scythico promunturio ob nives; proxima inculta sævitia gentium. Anthropophagi Scythæ insident humanis corporibus vescentes; ideo iuxta vastæ solitudines ferarumque multitude, haut dissimilem hominum inmanitatem obsidens. iterum deinde Scythæ iterumque deserta cum beluis usque ad iugum incubans mari quod vocant Tabim. nec ante dimidiam ferme longitudinem eius oræ, quæ spectat æstivum oriented, inhabitatur illa regio. primi sunt hominum qui noscantur Seres, lanicio silvarum nobiles, perfusam aqua depectentes frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat. Seres mites quidem, sed et ipsi feris similes coetum reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant. primum eorum noscitur flumen Psitharas, proximum Cambari, tertium Lanos, a quo promunturium Chryse, sinus Cirnaba, flumen Atianos, sinus et gens hominum Attacorum, apricis ab omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua Hyperborei degunt, temperie. de iis privatim condidit volumen Amometus, sicut Hecatæus de Hyperboreis. ab Attacoris gentes Phuni et Thocari et, iam Indorum, Casiri introrsus ad Scythas versi — humanis corporibus vescuntur —, Nomades quoque Indiæ vagantur. sunt qui ab aquilone contingi ab ipsis Ciconas dixere et Brisaros. Sed unde plane constent gentes, Hemodi montes adsurgunt Indorumque gens incipit, non Eoo tantum mari adiacens, verum et meridiano quod Indicum appellavimus. quæ pars orienti est adversa, recto prætenditur spatio ad flexum et initio Indici maris |XVIII| |LXXV| colligit, deinde quæ se flexit in meridiem, XXIIII. LXXV, ut Eratosthenes tradit, usque ad Indum amnem, qui est ab occidente finis Indiæ. conplures autem totam eius longitudinem XL dierum noctiumque velifico navium cursu determinavere et a septentrione ad meridiem XXVIII. L???, Agrippa longitudinis |XXXIII|, latitudinis |XIII| prodidit. Posidonius ab æstivo solis ortu ad hibernum exortum metatus est eam, adversam Galliam statuens, quam ab occidente æstivo ad occidentem hibernum metabatur, totam a favonio; itaque adversum eius venti adflatum iuvare Indiam salubremque fieri haut dubia ratione docuit. alia illi cæli facies, alii siderum ortus; binæ æstates in anno, binæ messes, media inter illas hieme etesiarum flatus, nostra vero bruma lenes ibi auræ, mare navigabile. gentes ei urbesque innumeræ, si quis omnes persequi velit. etenim patefacta est non modo Alexandri Magni armis regumque qui successere ei, circumvectis etiam in Hyrcanium mare et Caspium Seleuco et Antiocho præfectoque classis eorum Patrocle, verum et aliis auctoribus Græcis, qui cum regibus Indicis morati, sicut Megasthenes et Dionysius a Philadelpho missus, ex ea causa vires quoque gentium prodidere. non tamen est diligentiæ locus: adeo diversa et incredibilia traduntur. Alexandri Magni comites in eo tractu Indiæ, quem is subegerit, scripserunt V??? oppidorum fuisse, nullum Coo minus, gentiumVIIII, Indiamque tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili sane ratione: Indi enim gentium prope soli numquam migravere finibus suis. colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges eorum CLIII annis VI. CCCCLI; adiciunt et menses III. amnium mira vastitas; proditur Alexandrum nullo die minus stadia DC navigasse Indo nec potuisse ante menses V enavigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem Gauge esse constat. Seneca, etiam apud nos temptata Indiæ commentatione, LX amnes eius prodidit, gentes duodeviginti centumque. par labos sit montes enumerare. iunguntur inter se Imavus, Hemodus, Paropanisus, Caucasus, a quibus tota decurrit in planitiem inmensam et Ægypto similem. Verum ut terrena demonstratio intellegatur, Alexandri Magni vestigiis insistimus. Diognetus et Bæton, itinerum eius mensores, scripsere a Portis Caspiis Hecatompylon Parthorum quot diximus milia esse, inde Alexandriam Arion, quam urbem is rex condidit, DLXXV, Prophthasiam Drangarum CXCVIIII, Arachosiorum oppidum DLXV, Ortospanum CLXXV, inde ad Alexandri oppidum L??? — in quibusdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur —; hanc urbem sub ipso Caucaso esse positam; ab ea ad flumen Copheta et oppidum Indorum PeucolatimCCXXXVII, unde ad flumen Indum et oppidum TaxillaLX, ad Hydaspen fluvium clarum CXX, ad Hypasim non ignobiliorem [XXV . IIIICCCLXXXX, qui fuit Alexandri itinerum terminus, exuperato tamen amne arisque in adversa ripa dicatis. epistulæ quoque regis ipsius consentiunt his. reliqua inde Seleuco Nicatori peragrata sunt: ad SydrumCLXVIIII, lomanem amnem tantundem — aliqua exemplaria adiciunt V??? passuum—, inde ad Gangen CXII. D, ad RhodaphanDLXVIIII — alii CCCXXV in hoc spatio produnt —, ad Callinipaza oppidum CLXVII.D — alii CCLXV —, inde ad confluentem Iomanis et Gangis DCXXV — plerique adiciunt XIII.D —, ad oppidum Palibothra CCCCXXV, ad ostium Gangis DCXXXVII.D. gentes, quas memorare non pigeat, a montibus Hemodis, quorum promunturium Imaus vocatur incolarum lingua nivosumsic significante, Isari, Cosiri, Izi et per iuga Chirotosagi multarumque gentium cognomen Bragmanæ, quorum Mactocalingæ; flumina Prinas et Cainnas, quod in Gangen influit, ambo navigabilia; gentes Calingæ mari proximi et supra Mandæi, Malli quorum mons Mallus, finisque tractus eius Ganges.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑