Plinius Maior, Naturalis Historia
Gallia omnis Comata uno nomine appellata 105 in tria populorum genera dividitur, amnibus maxime distincta . a Scalde ad Sequanam Belgica, ab eo ad Garunnam Celtica eademque Lugdunensis, inde ad Pyrenæi montis excursum Aquitanica, Aremorica antea dicta. universam oram |XVII|. L??? Agrippa, Galliarum inter Rhenum et Pyrenæum atque oceanum ac montes Cebennam et Iures , quibus Narbonensem Galliam excludit, longitudinem CCCCXX, latitudinem CCCXVIII computavit. a Scaldi incolunt texero Texuandri pluribus nominibus, dein Menapi, Morini ora Marsacis iuncti pago qui Gesoriacus vocatur, Britanni, Ambiani, Bellovaci, Bassi. introrsus Catoslugi, Atrebates, Nervi liberi, Veromandui, Suæuconi, Suessiones liberi, Vlmanectes liberi, Tungri, Sunuci, Frisiavones, Bætasi , Leuci liberi, Treveri liberi antea et Lingones foederati , Remi foederati, Mediomatrici, Sequani, Raurici, Helveti, coloniæ Equestris et Raurica. Rhenum autem accolentes Germaniæ gentium in eadem provincia Nemetes, Triboci, Vangiones, in Vbis colonia Agrippinensis, Guberni, Batavi et quos in insulis diximus Rheni.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
