Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 36, cap. 17

In Asso Troadis sarcophagus lapis fissili vena scinditur. corpora defunctorum condita in eo absumi constat intra XL diem exceptis dentibus. Mucianus specula quoque et strigiles et vestes et calciamenta inlata mortuis lapidea fieri auctor est. eiusdem generis et in Lycia saxa sunt et in oriente, quæ viventibus quoque adalligata erodunt corpora. Mitiores autem servandis corporibus nec absumendis chernites ebori simillimus, in quo Darium conditum ferunt, Parioque similis candore et duritia, minus tantum ponderosus, qui porus vocatur. Theophrastus auctor est et tralucidi lapidis in Ægypto, quem Chio similem ait. fortassis tunc fuerit, quoniam et desinunt et novi reperiuntur. Assius gustatu salsus podagras lenit, pedibus in vas ex eo cavatum inditis. præterea omnia crurum vitia in iis lapicidinis sanantur, cum in metallis omnibus crura vitientur. eiusdem lapidis flos appellatur, in farinam mollis ad quædam perinde efficax. est autem similis pumici rufo. admixtus ceræ Cypriæ mammarum vitia sanat, pici autem resinæve strumas et panos discutit. prodest et phthisicis linctu. cum melle vetera ulcera ad cicatrices perducit, excrescentia erodit et a bestiarum morsu repugnantia curationi suppurata siccat. fit cataplasma ex eo podagricis mixto fabæ lomento.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑