Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 35, cap. 17

Cretæ plura genera. ex iis Cimoliæ duo ad medicos pertinentia, candidum et ad purpurissum inclinans . vis utrique ad discutiendos tumores, sistendas fluctiones aceto adsumpto. panos quoque et parotidas cohibet et lienem inlita pusulasque, si vero aphronitrum et cyprum adiciatur et acetum, pedum tumores ita, ut in sole curatio hæc fiat et post VI horas aqua salsa abluatur. testium tumoribus cypro et cera addita prodest. et refrigerandi quoque natura cretæ est, sudoresque inmodicos sistit inlita atque ita papulas cohibet ex vino adsumpta in balineis. laudatur maxime Thessalica. nascitur et in Lycia circa Bubonem. Est et alius Cimoliæ usus in vestibus. nam Sarda, quæ adfertur e Sardinia, candidis tantum adsumitur, inutilis versicoloribus, et est vilissima omnium Cimoliæ generum, pretiosior Umbrica et quam vocant saxum. proprietas saxi quod crescit in macerando; itaque pondere emitur, illa mensura. Umbrica non nisi poliendis vestibus adsumitur. neque enim pigebit hanc quoque partem adtingere, cum lex Metilia extet fullonibus dicta, quam C. Flaminius L. Æmilius censores dedere ad populum ferendam. adeo omnia maioribus curæ fuere. ergo ordo hic est: primum abluitur vestis Sarda, dein sulpure suffitur, mox desquamatur Cimolia quæ est coloris veri. fucatus enim deprehenditur nigrescitque et funditur sulpure,veros autem et pretiosos colores emollit Cimolia et quodam nitore exhilarat contristatos sulpure. candidis vestibus saxum utilius a sulpure, inimicum coloribus. Græcia pro Cimolia Tymphaico utitur gypso. Alia creta argentaria appellatur nitorem argento reddens, set vilissima qua circum præducere ad victoriæ notam pedesque venalium trans maria advectorum denotare instituerunt maiores; talemque PubliliumAnti- ochium, mimicæ scænæ conditorem, et astrologiæ consobrinum eius Manilium Antiochum, item grammaticæ Staberium Erotem eadem nave advectos videre proavi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑