Plinius Maior, Naturalis Historia
Melancholicis fimum vituli in vino decoctum remedio est.—Lethargicos excitat asini lichen naribus inlitus ex aceto, caprini cornus nidor aut pilorum, iocur aprunum ; itaque et veternosis datur.—Phthisicis medentur iocur lupi ex vino macro, suis feminæ herbis pastæ laridum, carnes asininæ ex iure sumptæ ; hoc genere maxime in Achaia curant id malum. fimi quoque aridi, sed pabulo viridi pasto bove, fumum harundine haustum prodesse tradunt bubulive cornus mucronem exustum II coclearium mensura addito melle pilulis devoratis. capræ sebo in pulte alicacia et phthisim et tussim sanari vel recenti cum mulso liquefacto ita, ut uncia in cyathum addatur rutæque ramo permisceatur, non pauci tradunt. rupicapræ sebi cyatho et lactis pari mensura deploratum phthisicum convaluisse certus auctor adfirmat. sunt qui et suum fimi cinerem profuisse scripserint in passo et cervi pulmonem , maxime subulonis, siccatum fumo tritumque in vino. Hydropicis auxiliatur urina e vesica apri paulatim data in potu, efficacius quæ inaruerit cum vesica sua, fimi taurini maxime, sed et bubuli—de armentivis loquor—, quod bolbiton vocant, cinis coclearium III in mulsi hemina , bovis feminæ in mulieribus, ex altero sexu in viris, quod veluti mysterium occultarunt Magi, fimum vituli masculi inlitum, fimi vitulini cinis cum semine staphylini æqua portione ex vino, sanguis caprinus cum medulla. efficaciorem putant hirci, utique si lentisco pascatur. Igni sacro ursinus adips inlinitur, maxime qui est ad renes, vitulinum fimum recens vel bubulum, caseus caprinus siccus cum porro, ramenta pellis cervinæ delecta pumice ex aceto trita; rubori cum prurigine equi spuma aut ungulæ cinis; eruptionibus pituitæ asinini fimi cinis cum butyro; papulis nigris caseus caprinus siccus ex melle et aceto in balneis, oleo remoto; pusulis suilli fimi cinis aqua inlitus vel cornus cervini cinis, luxatis recens fimum aprunum vel suillum, item vitulinum, verris spuma recens cum aceto, fimum caprinum cum melle, bubula caro inposita; ad tumores fimum suillum sub testo calefactum tritumque cum oleo. duritias corporum omnes mollit optime adips e lupis inlitus. in iis, quæ rumpere opus sit, plurimum proficit fimum bubulum in cinere calefactum aut caprinum in vino vel aceto decoctum; in furunculis sebum bubulum cum sale aut, si dolores sint, cum oleo liquefactum sine sale, simili modo caprinum; in ambustis ursinus adips cum lilii radicibus, aprunum aut suillum fimum inveteratum, sætarum ex his e penicillis tectoriis cinis cum adipe tritus, tali bubuli cinis cum cera et medulla cervina, fel tauri, fimum leporis et caprarum fimum. sine cicatrice sanare dicitur glutinum. præstantissimum fit ex auribus taurorum et genitalibus, nec quicquam efficacius prodest ambustis, sed adulteratur nihil æque, quibusvis pellibus inveteratis calciamentisque etiam decoctis. Rhodiacum fidelissimum, eoque pictores et medici utuntur; id quoque quo candidius, eo probatius; nigrum et lignosum damnatur. Nervorum doloribus fimum caprinum decoctum in aceto cum melle utilissimum putant vel putrescente nervo. spasmata et percussu vitiata fimo apruno curant vere collecto et arefacto; sic et quadrigas agentes tractos rotave vulneratos et quoquo modo sanguine contuso, vel si recens inlinatur. sunt qui incoxisse aceto utilius putent. quin et in potu farinam eam ruptis convulsisque, eversis ex aceto salutarem promittunt. reverentiores cinerem eius ex aqua bibunt, feruntque et Neronem principem hac potione recreari solitum, cum sic quoque se trigario adprobare vellet. proximam suillo fimo vim putant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
