Plinius Maior, Naturalis Historia
In promisso herbarum mirabilium occurrit aliqua dicere et de magicis. quæ enim mirabiliores ? primi eas in nostro orbe celebravere Pythagoras atque Democritus , consectati Magos. Coracesia et calicia Pythagoras aquam glaciari tradit, quarum mentionem apud alios non reperio, nec apud eum alia de his. idem Minyada appellat et nomine alio Corinthiam, cuius decocto in aqua suco protinus sanari ictus serpentium, si foveantur, dicit. eundem effusum in herba qui vestigio contigerint aut forte respersos insanabili leto perire, monstrifica prorsus natura veneni præterquam contra venena. ab eodem Pythagora aproxis appellatur herba, cuius radix e longinquo concipiat ignes, ut naphtha, de qua in terræ miraculis diximus. idem tradit, si qui morbi humano corpori inciderint florente brassica, quamvis sanatos admonitionem eorum sentire, quotiens floreat ; item si florente acciderint aut frumento aut cicuta aut viola, similem conditionem habere. nec me fallit hoc volumen eius a quibusdam Cleemporo medico adscribi, verum Pythagoræ pertinax fama antiquitasque vindicant, et id ipsum auctoritatem voluminum adfert, si quis alius curæ suæ opus illo viro dignum iudicavit, quod fecisse Cleemporum, cum alia suo et nomine ederet, quis credat ? Democriti certe chirocmeta esse constat. at in his ille post Pythagoram Magorum studiosissimus quanto portentosiora tradit! ut aglaophotim herbam, quæ admiratione hominum propter eximium colorem acceperit nomen , in marmoribus Arabiæ nascentem Persico latere, qua de causa et marmaritim vocari; hac Magos uti, cum velint deos evocare. —Achæmenida, colore electri, sine folio nascentem Taradastilis Indiæ, qua pota in vino noxii per cruciatus confiteantur omnia per varias numrinum imaginationes ; eandem hippophobada appellat, quoniam equæ præcipue caveant eam.—Theombrotion xxx schoenis a Choaspe nasci, pavonis picturis similem, odore eximio; hanc a regibus Persarum bibi contra omnia corporum in- commoda ; a stabilitate [mentis et iustitiæ ], eandem semnion a potentiæ maiestate appellari.—Aliam deinde adamantida , Armeniæ Cappadociæque alumnam; hac admota leones resupinari cum hiatu lasso. nominis causam esse quod conteri nequeat.—Arianida in Arianis gigni, igneam colore ; colligi, cum sol in leone sit. huius tactu peruncta oleo ligna accendi. —Therionarca in Cappadocia et Mysia nascente omnes feras torpescere nec nisi hyænæ urina adspersa recreari. Æthiopida in Meroe nasci, ob id et Meroida appellari, folio lactucæ, hydropicis utilissimam e mulso potam; ophiusam in Elephantine eiusdem Æthiopiæ , lividam difficilemque aspectu, qua pota terrorem minasque serpentium obversari ita, ut mortem sibi eo metu consciscant; ob id cogi sacrilegos illam bibere. adversari ei palmeum vinum.—Thalassæglen circa Indum amnem inveniri, quæ ob id nomine alio potamaugis appellatur ; hac pota lymphari homines obversantibus miraculis .—Theangelida in Libano Syriæ, Dicte Cretæ montibus et Babylone et Susis Persidis nasci, qua pota Magi divinent; gelotophyllida in Bactris et circa Borysthenen. hæc si bibatur cum murra et vino, varias obversari species ridendique finem non fieri nisi potis nucleis pineæ nucis cum pipere et melle in vino palmeo.—Hestiaterida a convictu nominari in Perside, quoniam hilarentur illa, eandem protomediam, qua primatum apud reges obtineant ; casigneten, quoniam secum ipsa nascatur nec cum aliis ullis herbis, eandem dionysonymphadem, quoniam vino mira conveniat.—Helianthes vocat in Themiscyrena regione et Ciliciæ montibus maritimis, folio myrti. hac cum adipe leonino decocta, addito croco et palmeo vino, perungui Magos et Persarum reges, ut fiat corpus aspectu iucundum; ideo eandem heliocallida nominari. —Hermesias ab eodem vocatur ad liberos generandos pulchros bonosque non herba, sed conpositio e nucleis pineæ nucis tritis cum melle, murra, croco, vino palmeo, postea admixto theombrotio et lacte. bibere generaturos iubet et a conceptu, puerperas partum nutrientes; ita fieri excellentes animi et formæ bonis. atque harum omnium magica quoque vocabula ponit. Adiecit his Apollodorus adsectator eius herbam æschynomenen, quoniam adpropinquante manu folia contraheret , aliam crocida, cuius tactu phalangia morerentur, Crateuas onothurin, cuius aspersu e vino feritas omnium animalium mitigaretur, anacampseroten celeber arte grammatica paulo ante, cuius omnino tactu redirent amores vel cum odio depositi. et abunde sit hactenus attigisse insignia Magorum in herbis alia de his aptiore dicturis loco.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
