Plinius Maior, Naturalis Historia
Helxinen aliqui perdicium vocant, quoniam perdices ea præcipue vescantur, alii sideritem, nonnulli parthenium. folia habet mixtæ similitudinis plantagini et marruvio, cauliculos densos, leviter rubentes, semina in capitibus lappaceis adhærescentia vestibus, unde et helxinen dictam volunt. sed nos qualis vera esset helxine diximus priore libro. hæc autem inficit lanas, sanat ignes sacros et tumores collectionesque omnes et adusta, panos. sucus eius cum psimithio ignes sacros et guttura incipientia turgescere, item veterem tussim cyatho hausto et omnia vitia umida , sicut tonsillas et aures cum rosaceo. inponitur et podagris cum caprino sebo ceraque Cypria. Perdicium sive parthenium sive etiam sideritis alia est; ab nostris herba urceolaris vocatur, a aliis astercum; folio similis ocimo, nigrior tantum, nascens in tegulis parietinisque. medetur cum mica salis trita iisdem omnibus, quibus lamium, et eodem modo, item vomicæ calfacto suco pota, sed contra vulsa, rupta lapsusque et præcipitia, ut vehiculorum eversiones , singularis. verna carus Pericli Atheniensium principi, cum is in arce templum ædificaret repsissetque super altitudinem fastigii et inde cecidisset, hac herba dicitur sanatus, monstrata Pericli somnio a Minerva, quare parthenium vocari coepta est adsignaturque ei deæ. hic est vernula, cuius effigies ex ære fusa est et nobilis ille splanchnoptes.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
