Plinius Maior, Naturalis Historia
Piperitis, quam et siliquastrum appellavimus, contra morbos comitiales bibitur. Castor et aliter demonstrabat : caule rubro et longo, densis geniculis, foliis lauri, semine albo, tenui, gustu piperis, utilem gingivis, dentibus, oris suavitati et ructibus. Origanum, quod vi saporem cunilæ æmulatur, ut diximus, plura genera in medicina habet. onitin alii prasion appellant, non dissimile hysopo. privatim eius usus contra rosiones stomachi in tepida aqua et contra cruditates, araneos scorpionesque in vino albo, luxata et incussa in aceto et oleo et lana. Tragoriganum similius est serpyllo silvestri. urinam ciet, tumores discutit, contra viscum potum viperæque ictum efficacissimum, stomacho acida ructanti et præcordiis . tussientibus quoque cum melle datur et pleuriticis et peripneumonicis. Heraclium quoque tria genera habet: nigrius latioribus foliis, glutinosum, alterum exilioribus, mollius, sampsucho non dissimile, quod aliqui prasion vocare malunt . tertium est inter hæc medium, set minus quam cetera efficax. optimum autem Creticum, nam et iucunde olet, proximum Zmyrnæum durius, Heracleoticum ad potum utilius, quod onitin vocant. communis autem usus serpentes fugare, percussis esui dari et decoctum potui, urinam ciere, ruptis, convolsis mederi cum panacis radice, hydropicis cum fico aut cum hysopo acetabuli mensuris decoctum ad sextam; item ad scabiem, pruriginem, psoras in descensione balinearum. sucus auribus infunditur cum lacte mulieris. tonsillis quoque et uvis medetur, capitis ulceribus. venena opii et gypsi extinguit decoctum, si cum cinere e vino bibatur. alvum mollit acetabuli mensura, suggillatis inlinitur, item dentium dolori, quibus et candorem facit, cum melle et nitro. sanguinem narium sistit. ad parotidas decoquitur cum hordeacia farina, ad arterias asperas cum galla et melle teritur, ad lienem folia cum melle et sale. crassiores pituitas et nigras extenuat coctum cum aceto et sale sumptum paulatim. regio morbo tritum cum oleo in nares infunditur. lassi perunguuntur ex eo ita, ne venter attingatur. epinyctidas cum pice sanat , furunculos aperit cum fico tosta, strumas cum oleo et aceto et farina hordeacia, lateris dolores cum fico inlitum , fluctiones sanguinis in genitalibus tusum ex aceto inlitum, reliquias purgationum a partu. Lepidium inter urentia intellegitur. sic et in facie cutem emendat exulcerando, ut tamen cera et rosaceo facile sanetur. sic et lepras et psoras tollit semper facile et cicatricum ulcera. tradunt in dolore dentium adalligatum bracchio, qua doleat, convertere dolorem. Git ex Græcis alii melanthium, alii melaspermon vocant. optimum quam excitatissimi odoris et quam nigerrimum . medetur serpentium plagis et scorpionum; inlini ex aceto ac melle reperio incensoque serpentes fugari. bibitur drachma una et contra araneos. destillationem narium discutit tusum in linteolo olefactum, capitis dolores inlitum ex aceto, et infusum naribus cum irino oculorum epiphoras et tumores, dentium dolores coctum cum aceto, ulcera oris tritum aut commanducatum; item lepras et lentigines ex aceto, difficultates spirandi addito nitro potum, duritias tumoresque veteres et suppurationes inlitum . lacte mulierum auget aliquot continuis diebus sumptur . colligitur sucus eius ut hyoscyami similiterque largior venenum est, quod miremur, cum semen gratissime panes etiam condiat. oculos quoque purgat, urinam et menses ciet. quin immo linteolo deligatis tantum granis xxx secundas trahi reperio. aiunt et clavis in pedibus mederi tritum in urina, culices suffitu necare, item muscas. Et anesum adversus scorpiones ex vino habetur, Pythagoræ inter pauca laudatum sive crudum sive decoctum ; item viride aridumve omnibus, quæ condiuntur quæque intinguntur , desideratum, panis etiam crustis inferioribus subditum. saccis quoque additum cum amaris nucibus vina commendat. quin ipsum oris halitum iucundiorem facit fætoremque tollit manducatum matutinis cum zmyrnio et melle exiguo, mox vino collutum. vultum iuniorem præstat. insomnia levat suspensum in pulvino, ut dormientes olefaciant. adpetentiam ciborum præstat, quando id quoque inter artificia deliciæ fecere, ex quo labor desiit cibos poscere. ob has causas quidam anicetum id vocavere. Laudatissimum est Creticum, proximum Ægyptium. hoc ligustici vicem præstat in condimentis. dolores capitis levat suffitum naribus. epiphoris oculorum Euenor radicem eius tusam inponit, Iollas ipsum cum croco pari modo et vino, et per se cum polenta ad magnas fluctiones extrahendisque si qua in oculos inciderint. narium quoque carcinodes consumit inlitum ex aqua. sedat anginas cum hysopo ac melle ex aceto gargarizatum, auribus infunditur cum rosaceo, thoracis pituitas purgat tostum cum melle sumptum. melius cum acetabulo anesi nuces amaras L purgatas terere in melle ad tussim; facillime vero anesi drachmæ tres, papaveris duæ miscentur melle ad fabæ magnitudinem et ternæ diebus sumuntur. præcipuum autem est ad ructus; ideo stomachi inflationibus et intestinorum torminibus et coeliacis medetur. singultus et olfactum potumque decoctum inhibet. foliis decoctis digerit cruditates. sucus decocti cum apio olfactus sternumenta inhibet. potum somnos conciliat, calculos pellit, vomitiones cohibet et præcordiorum tumores, et pectorum vitiis, nervis quoque, quibus succinctum est corpus, utilissimum . prodest et capitis doloribus instillari sucum cum oleo decocti. non aliud utilius ventri et intestinis putant; ideo dysintericis et in tenesmo datur tostum. aliqui addunt et opium, pilulis in die ternis lupini magnitudine in vini cyatho dilutis. Dieuches et ad lumborum dolores suco usus est, semen hydropicis et coeliacis dedit tritum cum menta, Euenor radicem et ad renes. Dalion herbarius parturientibus ex eo cataplasma inposuit cum apio, item vulvarum dolori deditque bibendum cum aneto parturientibus . phreneticis quoque inlinunt vel recens cum polenta; sic et infantibus comitiale vitium aut contractiones sentientibus. Pythagoras quidem negat corripi vitio comitiali in manu habentes, ideo quam plurimum domi serendum; parere quoque facilius olfactantes, et statim a partu dandum potui polenta aspersa. Sosimenescontra omnes duritias ex aceto usus est eo et contra lassitudines in oleo decoquens addito nitro. semine eius poto lassitudinis auxilium viatoribus spopondit. Heraclides ad inflationes stomachi semen tribus digitis cum castorei obolis duobus ex mulso dedit, similiter ad ventris aut intestinorum inflationes et orthopnoicis quod ternis digitis prender et seminis, tantundem hyoscyami cum lacte asinino. multi vomituris acetabula eius et folia lauri decem trita in aqua bibenda inter cenam suadent. strangulatus vulvæ , si manducetur et linatur calidum vel si bibatur cum castoreo in aceto et melle, sedat; vertigines a partu cum semine cucumeris et lini pari mensura ternum digitorum, vini albi tribus cyathis discutit. Tlepolemus ad quartanas ternis digitis seminis anesi et feniculi usus est in aceto et mellis cyatho uno. lenit articularios morbos cum amaris nucibus inlitum. sunt qui et aspidum venenis adversari naturam eius putent. urinam ciet, sitim cohibet, venerem stimulat, cum vino sudorem leniter præstat , vestes quoque a tineis defendit. efficacius semper recens et quo nigrius, stomacho tamen inutile est præterquam inflato.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
