Plinius Maior, Naturalis Historia
Primum igitur dicatur, cur Veneris stella numquam longius XLVI partibus, Mercurii XX ab sole abscedant, sæpe citra eas ad solem reciprocent. conversas habent. utræque apsidas ut infra solem sitæ, tantumque circulis earum subter est quantum superne prædictarum, et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes viginti perveniunt? immo vero, sed ratio canonicos fallit. namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere, tum et stellæ ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum citra fuere margines, totidem partibus et ipsæ ocius redire cogurtur, cum sit illa semper utrique extremitas summa. Hinc et ratio motuumconversa intellegitur. superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hæ tardissime; illæ a terra altissime absunt, cum tardissime moventur, hæ, cum ocissime, quia, sicut in illis propinquitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illæ ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hæ vero augere; illæ retro cursum agunt a statione matutina usque ad vespertinam, Veneris a vespertina usque ad matutinam. incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere, altitudinem vero ac solem insequi a statione matutina, ocissima in occasu matutino et altissima, degredi autem latitudine motumque minuere ab exortu vespertino, retro quidem ire simulque altitudine degredi ab statione vespertina, Mercurii rursus stella utroque modo scandere ab exortu matutino, degredi vero latitudine a vespertino, consecutoque sole ad quindecim partium intervallum consistit quadriduo prope inmobilis. mox ab altitudine descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque ad exortum matutinum, tantumque hæc et luna totidem diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies pluribus subit, rursus Saturni et Iovis duplicato degrediuntur, Martis etiam quadruplicato. tanta est naturæ varietas, sed ratio evidens. nam quæ in vaporem solis nituntur, etiam descendunt ægre. Multa promi amplius circa hæc possunt secreta naturæ legesque, quibus ipsa serviat, exempli gratia in Martis sidere, cuius est maxime inobservabilis cursus, numquam id stationem facere Iovis sidere triquetro, raro admodum LX partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis tantum, cancri et leonis, simul edere, Mercurii vero sidus exortus vespertinos in piscibus raros facere, creberrimos in virgine, in libra matutinos, item matutinos in aquario, rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis non fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem, lunam bis coitum cum sole in nullo alio signo facere quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum, novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam ariete conspici—id quoque paucis mortalium contigit, et inde fama cernendi Lynceo—, non conparere in cælo Saturni sidus et Martis, cum plurimum, diebus CLXX, lovis XXXVI aut, cum minimum, denis detractis diebus, Veneris LXVIIII aut, cum minimum, LII, 5 Mercuri XIII aut, cum plurimum, XVII.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
