Plinius Maior, Naturalis Historia
primum omnium frumenti vitium avena est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum germaniæ populi serant eam neque alia pulte vivant. soli maxime cælique umore hoc evenit vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat. eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice esse causam. est et aliud ex vicino avenæ vitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica evanescit quodam abortu. venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel maturescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem. gignuntur et in grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et cantharis dictus scarabæus parvus, frumenta erodens. omnia ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips contraria seminibus, cavendumque ne contacta eis serantur. imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus præterquam ciceri. maturescentia frumenta imbre læduntur et hordeum magis. nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terræ pestes numeraverim. cæleste frugum vinearumque malum nullo minus noxium est robigo. frequentissima hæc in roscido tractu convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso carent ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria est, cum oneratæ fertilitate procumbunt. commune autem omnium satorum vitium uricæ, etiam ciceris, cum salsilaginem eius abluendo imber dulcius id facit. <3> Est herba, quæ cicer enecat et ervum circumligando se; vocatur orobanche. tritico simili modo æra, hordeo festuca, quæ vocatur ægilops, lenti herba securiclata , quam Græci a similitudine pelecinum vocant; et hæ conplexu necant. circa Philippos ateramum nominant in pingui solo herbam, qua faba necatur, teramum, qua in macro, cum udam quidam ventus adflavit. æræ granum minimum est in cortice aculeato. cum est in pane, celerrime vertigines facit, aiuntque in Asia et Græcia balneatores , cum velint turbam pellere, carbonibus id semen inicere. nascitur et phalangion in ervo, bestiola aranei generis, si hiems aquosa sit. limaces nascuntur in vicia et aliquando e terra, cocleæ minutæ, mirum in modum erodentes eam. et morbi quidem fere hi sunt. Remedia eorum, quæcumque pertinent ad herbas , in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quæ vero in semine et circa radicem consistunt, præcedente cura caventur. vino ante semina perfusa minus ægrotare existimant . Vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam; sic etiam grandescere promittit. quidam vero, si triduo ante satum urina et aqua maceretur, præcipue adolescere putant; ter quidem saritam modium fractæ e modio solidæ reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis si misceantur, non esse vermiculis ohnoxia, nec si interlunio serantur. multi ad mili remedia rubetam noctu arvo circumferri iubent, priusquam sariatur, defodique in medio inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri. quin et armo talpæ contacta semina uberiora esse. Democritus suco herbæ, quæ appellatur aizoum, in tegulis nascens, et ab aliis æsum , Latine vero sedum aut digitillum , medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si dulcedo noceat et vermes radicibus inhæreant, remedium est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in articulum seges ire coeperit, runcare, ne herbæ vincant. pestem a milio atque panico, sturnorum passerumve agmina, scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis intret. mures abiguntur cinere mustelæ vel felis dilute et semine sparso vel decoctarum aqua. sed redolet virus animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina attingi utilius putant. rubigo quidem, maxima segetum pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris in herba dumtaxat, et depastæ quidem vel sæpius nullam in spica iniuriam sentient. retonsarum etiam semel omnino certum est granum longius fieri et inane cassumque ac satum non nasci. Babylone tamen bis secant, tertium depascunt; alioquin folia tantum fierent. sic quoque cum quinquagesimo fenore messes reddit eximia fertilitas soli, diligentioribus vel cum centesimo. neque est cura difficilis quam diutissime aqua rigandi, ut præpinguis et densa ubertas diluatur. limum autem non invehunt Euphrates Tigrisque sic ut in Ægypto Nilus, nec terra ipsa herbas gignit. ubertas tamen tanta est, ut sequente anno sponte restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quæ tanta soli differentia admonet terræ genera in fruges discribere. Igitur Catonis hæc sententia est: in agro crasso et læto frumentum seri, si vero nebulosus sit idem, rapa, raphanos, milium, panicum. in frigido, aquoso prius serendum , postea in calido, in solo autem rubricoso vel pullo vel harenoso, si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non herboso nec umbroso triticum; in solo valido fabam; viciam vero quam minime aquoso herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito, qui sole quam diutissime torreatur ; lentem in rudecto et rubricoso, qui non sit herbidus ; hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possis et cuius crassitudo sit restibilis. Subtilis et illa sententia: serenda ea in tenuiore terra, quæ non multo indigent suco, ut cytisus et cicere excepto legumina quæ velluntur e terra, non subsecantur—unde et legumina appellata, quia ita leguntur—, in pingui autem quæ cibi sunt maioris, ut olus, triticum, siligo, linum. sic ergo tenue solum hordeo dabitur—minus enim alimenti radix poscit—, lætior terra densiorque tritico. in loco umidiore far adoreum potius quam triticum seretur, temperato et triticum et hordeum. colles robustius, sed minus reddunt triticum. far, siligo et cretosum et uliginosum solum patiuntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
