Plinius Maior, Naturalis Historia
Ergo transit in mastichen, quæ et ex alia spina fit in India itemque in Arabia; lainam vocant. sed mastiche quoque gemina est, quoniam et in Asia Græciaque reperitur herba a radice folia emittens et carduum similem malo , seminis plenum ac lacrimæ, quæ erumpit incisa parte summa, vix ut dinosci possit a mastiche vera. nec non et tertia in Ponto est, bitumini similior, laudatissima autem Chia candida, cuius pretium in libras $X$ X, nigræ vero $X$ II. Chia e lentisco traditur gigni cummium modo. adulteratur ut tura resina. Arabia etiamnum et ladano gloriatur. forte casuque hoc et iniuria odorum fieri plures tradidere, caprasque maleficum alias frondibus animal, odoratorum vero fruticum adpetentius, tamquam intellegant pretia, carpere germinum caules prædulci liquor turgentes destillantemque ab iis casus mixtura sucum inprobo barbarum villo abstergere. hunc glomerari pulvere, incoqui sole, et ideo in ladano caprarum pilos esse. sed hoc non alibi fieri quam in Nabatæis , qui sunt ex Arabia contermini Syriæ. recentiores ex auctoribus storbon hoc vocant traduntque silvas Arabum pastu caprarum infringi atque ita sucum villis inhærescere, verum autem ladanum Cypri insulæ esse, ut obiter quæque genera odorum dicantur, quamvis non terrarum ordine. similiter hoc et ibi fieri tradunt et esse oesypum hircorum barbis genibusque villosis inhærens, sed hederæ flore deroso , pastibus matutinis, cum est rorulenta Cypros. dein nebula sole discussa pulverem madentibus villis adhærescere atque ita ladanum depecti. sunt qui herbam in Cypro, ex qua id fiat, ledam appellent; etenim illi ledanum vocant. huius pinguia insidere ; itaque et tractis funiculis herbam eam convolvi atque ita offas fieri. ergo in utraque gente bina genera, terrenum et facticium. id quod terrenum est friabile, facticium lentum. nec non fruticem esse dicunt in Carmania et super Ægyptum per Ptolemæos tralatis plantis aut, ut alii, degenerante in id turis arbore, colligique ut cummim inciso cortice et caprinis pellibus excipi. pretia sunt laudatissimo in libras asses XXXX. adulteratur myrti bacis et aliis animalium sordibus. sinceri odor esse debet ferus et quodam modo solitudinem redolens, ipsum visu aridum tactu statim mollescere, accensum fulgere odore iucundo; gravi myrtatum deprehenditur crepitatque igni. præterea sincero calculi potius e rupibus inhærent quam pulvis. In Arabia et olea dotatur lacrima, qua medicamentum conficitur Græcis cnhæmon dictum, singulari effectu contrahendis vulnerum cicatricibus. in maritimis hæ fluctibus æstuque operiuntur, nec bacæ nocetur, cum constet in foliis salem relinqui. Hæc sunt peculiaria Arabiæ, et pauca præterea communia alibi dicenda, quoniam in iis vincitur. peregrinos ipsa mire odores et ad cxteros petit: tanta mortalibus suarum rerum satias est alienarumque aviditas. petunt igitur in Elymæos arborem bratum, cupresso fusæ similem, exalbidis ramis, iucundi odoris accensam et cum miraculo historiis Claudi Cæsaris prædicatam. folia eius inspergere potionibus Parthos tradit; odorem esse proximum cedro fumumque eius contra ligna alia remedio. nascitur ultra Pasitigrim finibus oppidi Sostratæ in monte Scanchro. petunt et in Carmanos arborem stobrum ad suffitus, perfusam vino palmeo accendentes. huius odor redit a camaris ad solum, iucundus, sed adgravans capita, citra dolorem tamen; hoc somnum ægris quærunt. his commerciis Carra oppidum aperuere, quod est ibi nundinarium. inde Gabbam omnes petere solebant dierum viginti itinere et Palæstinen Syriam. postea Characem peti coeptum ac regna Parthorum ex ea causa, auctor est Iuba. mihi ad Persas etiam prius ista portasse quam in Syriam aut Ægyptum videntur Herodoto teste, qui tradit singula milia talentum annua turis pensitasse Arabas regibus Persarum. ex Syria revehunt styracem, acri odore eius in focis abigentes suorum fastidium. cetero non alia sunt ligni genera in usu quam odorata, cibosque Sabæi coquunt turis ligno, alii murræ, oppidorum vicorumque non alio quam ex aris fumo atque nidore. ad hunc ergo sanandum styracem in follibus petunt hircinis suffiuntque tecta: adeo nulla est voluptas quæ non adsiduitate fastidium pariat. eundem et ad serpentes fugandas urunt in odoriferis silvis frequentissimas.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
